Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5571. 1642 januari 26. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Expensis quae Latius et quae Blavius monuitGa naar voetnoot2 nihil peccaturi videmur, si editionem in argumento adeo coniecturali periclitemur. Sed pro ‘apud Californiam’ ponendum est ‘in tractu qui est versus Californiam.’ Et post illa verba, ubi de AnslandiaGa naar voetnoot3 agitur, ‘Zenonum Venetorum’ addendum ‘nisi forte Anslandia ista pars est eius Islandiae aut Groenlandiae.’ Consultatio Cassandri et alia, quae edere parat Blavius, etiam hic eduntur.Ga naar voetnoot4 Videtur multis in locis resuscitari sopita diu de schismate sarciendo cogitatio. Rex non optime valensGa naar voetnoot5 iter tamen suscepit; quo nescitur. Audiemus id, ubi rex Lugdunum venerit. Putant alii comitatui Burgundiae imminere bellum, quia induciae semestres acceptae non sunt ab Hispano, alii iri ad sublevandos Catalanos, quibus hostis nunc praepollet, alii moliri regem aliquid cum pontifice, qui praeter magnum quem habet exercitum novum militem in Helvetiis conscribit. Hostis ad Hohentwilam facit castella. Erlach[i]us contra copias parat. In Italia Gallicis copiis praeerit dux Bulionius, Harcurtius in Belgico limite. Regem comitabuntur cum exercitu Milerius et sub eo vicecomes Turenae. Vale cum optima matre tuisque omnibus, tibi obligatissimus frater,
| |
26 Ianuarii 1642.
De Anthologia responsum exspectabo, exemplaria de Iure belli ac pacis, editiones Lucani et poematiorum.Ga naar voetnoot6 |
|