Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5588. 1642 februari 3. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Ea, quae in Dissertatione tuaGa naar voetnoot2 mutari voluisti, mutabo et deinde Blavio mittam ut imprimatur, nisi aut ipse aut alii qui ibi sunt aliquid afferre possint, de quo tu sis monendus. Aegre feret Blavius ea, quae iam praelo subiecit, ad pacis viam pertinentia eodem quo ipse accepit ordine Parisiis edi.Ga naar voetnoot3 Erit enim alterius opus alteri impedimento. Quo illa regis profectio tandem evasura sit, ex te discere avebo. Certe quae tu coniectas parva non sunt neque inverisimilia. Videbimus quid novi monstri nobis talium ferax Gallia sit datura. Quod de concordia ecclesiastica sermones ais invalescere, id vero gratissimum mihi est, quanquam ego alienissimo hoc tempore omnino rem intra vota statu[e]ram. Neque enim ulla ullibi ad reconciliationem videtur esse dispositio. In Anglia non tantum a notissimis ecclesiae anglicanae fundamentis disceditur, sed et iugum regium excutere ipsis in animo est, ut non tantum ecclesiae, sed et reipublicae formam mutent. (Hau)d apud ita animatos pacis proficiet mentio, quin potius ex insanis insaniores faciet. Apud nos sola organorum ad ecclesiae cantum adiunctio quantas hic turbas dedit,Ga naar voetnoot4 in re quam adiaphoram esse Hollandiae sinodus iam diu decrevit.Ga naar voetnoot5 Ego, si illic fidos correctores et typographos poteris nancisci, auctor tibi sim ut AnthologiamGa naar voetnoot6 Parisiis imprimi facias. Ita enim multos tibi Lugduni inimicos conciliarunt homines malevoli, ut male ab illis metuam. Si enim Blavius, quem bene erga nos affectum scio, opusGa naar voetnoot7 tantis a se impensis concinnatum a mendis purgare non potuit et iusto tardius in lucem emisit, quid eos facturos putas, qui alieno a nobis sunt animo? Exemplaria de Iure belli et pacisGa naar voetnoot8 ubi accepero, mittam. Lucani editionemGa naar voetnoot9 urgere non desino, ea absoluta reliquias poematum daturus. Amstelodamenses heri consules crearunt haud malos, Hasselarium, Pancratium, Flamingium et Backerum.Ga naar voetnoot10 De creandis senatoribusGa naar voetnoot11 nondum inter Ordines convenit. Ego omnino vereor Strideni nullam habendam rationem, Cloeckius facilius promoveretur, quia minus notus est eius remonstrantismus. Filius minorGa naar voetnoot12 ad exercitum proficiscitur ibi rem feliciter, ut spero, gesturus. Vale, frater optime, cura uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, III Februarii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Febr. En in dorso: 3 Febr. 1642 W. de Groot. |
|