Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5160. 1641 april 27. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Magna nostris partibus polliceri videbatur hic annus nec desinit polliceri, sed spes nostras multum turbat procella ista a Sedano. Comes enim Suessionensis ac duces Guisius et Bulionius nomen sibi dantes principum federatorum pro pace christiani orbis equitem peditemque conscribunt tum ex Leodiensi tractu, tum ex Belgica Hispano parente. Cardinalis Riceliacus, in quem maxime intendi videtur haec machina, non ignarus in magno favore apud nobilitatem plebemque Galliae esse comitem Suessionensem ob animum natalibus dignum et expositam omnibus benignitatem metuensque, ne ingens ad eum concursus fiat, late vulgat fedus cum cardinali Hispano factum signatumque.Ga naar voetnoot2 Et credunt omnes esse aliquod, verum quale id sit, etiamnunc latet. Scripsit ad matrem suamGa naar voetnoot3 comes Suessionensis, ne pro se amplius cuiquam molesta sit. Illa tamen adiit cardinalis domum; sed exclusa est. Creditur princeps quoque | |
Arausionensis non deserturus ducem Bulionium, si is vi impetatur, tum ob propinquum sanguinem,Ga naar voetnoot4 tum ne mos invalescat, ut, quomodo magni pisces minutos, ita principum validi infirmos opprimant. Dicitur et rex Angliae favere his principibus et misisse ad eos; unde rumor hic natus per Anglum Batavis induciasGa naar voetnoot5 procurari. Certe nullos adhuc Batavorum in hostem intelligimus motus, quales circa haec anni tempora audiri solebant. Portugallenses legati et hic et in BatavisGa naar voetnoot6 laborant, ut naves adipiscantur, quarum ope classem argentariam regis Hispaniae aut, ut ipsi eum vocant, Castellae, capere possint. Sed Batavis mercatoribus, qui in ista republica plurimum valent, non placet postulatum de reddenda Portugallis Brasilia, sed nec induciae per Indiam Asiaticam. In Italia EporediamGa naar voetnoot7 obsident Galli. Laetantur hic omnes salvum esse Banerii exercitum. Sed Gallici milites in Franconiam revocari dicuntur. Caetera manent, qualia scripsi antehac.Ga naar voetnoot8 Quae omnia, Deum rogo, ut in bonum Suedicum vertat eidemque bono [etc.]
Lutetiae, XVII/XXVII Aprilis MDCXLI.
Dicunt principes, qui Sedani sunt, habuisse septingenta millia florenorum ad militem conscribendum a cardinali Hispano; Bulionius ab imperatore factus marescallus Imperii et particeps fuisse insidiarum Beckii, praefecti Lutzenburgici,Ga naar voetnoot9 in Doncheriacum, Galliae oppidum. Paratur edictum in illos principes ut hostes publicos et mandata in eos hostilia habet Castilionaeus.Ga naar voetnoot10 Quidam a VendocinensiGa naar voetnoot11 huc missus in carcerem Bastiliae datus est. Detecta PennaeGa naar voetnoot12 proditio; eius conscii quaeruntur. Edictis novisGa naar voetnoot13 Atrebatensis urbs et regio appellare iubentur ad parlamentum Parisiense. Parlamentum autem Rhotomagense, quod interdictum a sua functione fuerat, restituitur, sed aucto praesidum et senatorum numero et functione posthac semestri. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Apparatus principum Sedani foederatorum. Consilia contra eos. Alia nova. |
|