Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4876. 1640 oktober 13. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi frater, Maraisii librumGa naar voetnoot2 jam Amstelodamo accepi. Itaque non est quod de eo labores amplius. Responsum parabo quantum permittet tempus. Fac sciam, quando ferme putes finem accepturam editionem AnnotatorumGa naar voetnoot3. De Creta quod dicis facile credo. Qui si non aliquo nocuisset, mortuus esset.Ga naar voetnoot4 Rogo cures, ut quam emendatissima sit Annotatorum editio; siquid haesitatur, consulatur quaeso D. VossiusGa naar voetnoot5 et ex ejus statuatur arbitrio. Tu quoque, siquid habes quod mendosum arbitraris, - facile enim talia oculos nostros transfugiunt, qui nobis nota raptim percurrimus - fac quaeso me gnarum. Scripsi ad CorvinumGa naar voetnoot6 nuper. BremiumGa naar voetnoot7 gaudeo talem esse, qualem describis rogoque ei nostra commendes de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot8. In carmine Belgico nihil mutandum censeamGa naar voetnoot9, sed siquid amplius in latinis est, id oratione pedestri interspargi annotatis. Losecatio bene conjugium eveniatGa naar voetnoot10, precor. Gomari sententiaGa naar voetnoot11 haud multo majoribus incommodis meo judicio premitur quam Dordrechtana. UtenbogardoGa naar voetnoot12 nostra Annotata probari gaudeo. Spero in Suedia non nocituram mihi talem scribendi libertatem. Tum vero Dei causam agentes praesidium a Deo sperare debent. Cupiam scire, an D. Utenbogardo otium fuerit legendi nostra testimonia ad Veritatem religionis christianae. Fecit cardinalis Hispanus magnum castellum ad Pontem Aventinum, minora quatuor inter Insulas Duacumque et urbem Atrebatum; rex duo ad tutanda itinera a Dorlano et Penna ad eandem urbem Atrebatum. Hispani etiam praesidia tum Bethunae tum Bapalmae multum auxere. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 13 Octobris 1640.
Incepi quaedam legere Maraisii. Occasione data velim plura ad me exemplaria transmitti, ut communicentur cum piis et eruditis. Rogo urgeas editionem Annotatorum neque ullas patiaris moras inutiles. Dicuntur Catalani Hispanos, qui in Ruscinonensi sunt comitatu, ad famem adigere | |
velle, arma et alimenta a Gallis pretio poscere liberaque cum Gallis commercia et auxilia mari. Polliceri obsides et locum pignori. Galli in eo comitatu Uset urbem ab Hispanis obsessam periculo exemere ceperuntque Bodincusam arcem iisdem in locis, Montigniacum apud Cimacum. Rex Galliae a clericis tertiam partem redituum exigitGa naar voetnoot13. |
|