Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4877. 1640 oktober 13. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Flectens in hiemem annus nihil ferme permittit nisi opera fieri. Rex enim castella ex humo fieri jussit, per quae via ad Atrebatum urbem tam a Dorlano quam a Bapalmis sit tutior. Cardinalis vero Hispanus, ut sua contra Gallorum excursus tueatur, facto magno castello ad Pontem Aventinum impositoque praesidio militum bis mille, alia castella minora quatuor struit inter urbem Atrebatum et Duacum adhibita ad id et rusticorum sexies mille opera. Auxit et aliorum oppidorum praesidia Bethunae additis mille ducentis militibus, Bapalmis autem mille. Cantatus est hic hymnus Te Deum velut dedita urbe TaurinorumGa naar voetnoot2; ceterum pactiones latent et per Italiam pacem fore video ab omnibus credi. Ducis LongavillaniGa naar voetnoot3 aegrotantis adventus per Batavos hic exspectatur. Rex, regina regisque liberiGa naar voetnoot4 bene valent, ut et cardinalis, qui novam academiamGa naar voetnoot5 in oppido suo Riceliaci molitur. Catalani insessis montium faucibus aditum omnem Hispano ad Ruscinonensem comitatum praeclusisse dicuntur. Sollicite exspectamus, qui eventus futurus sit consiliorum in illo nobilium conventu, quem Eboracum convocavitGa naar voetnoot6 Magnae Britanniae rex. Scoti in Anglia multos inveniunt fautores, ideo quod adversus Anglos amice se gerant; accedit commune desiderium libertatis et in episcopos praepotentes invidia. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Suediam servet concordem atque armis felicem, donec haberi bona pax possit, et ad haec omnia consilia Sublimitatis tuae prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3/13 Octobris 1640.
In cardinalis GuenettiiGa naar voetnoot7 locum venit Coloniam MacchiavellusGa naar voetnoot8 Ferrariensis archiepiscopus nuntii titulo. Anglicus equitatus Scotico praevalet et turma Scotorum quaedam ab Anglis caesa est. Mazarinus in urbe Taurinorum est et exspectatur hic quidam a principe ThomaGa naar voetnoot9. Interim ad LeganesiumGa naar voetnoot10 venire dicuntur equites terra, mari pedites a Neapoli et Hispania. | |
Uhes oppidum in Ruscinonensi comitatu ab Hispanis obsessum, a Gallis exemptum est obsidio. Eundem comitatum Catalani illi, qui libertatem armis arripiunt, fame premere conantur orantque Gallos, ut ipsis adsint mari maxime armaque et alimenta pro pecuniis subministrent offerentes, ut dicitur, obsides nonnullos et locum aliquem pignori. In eodem comitati Ruscinonensi armis Bodincurtiam, Mommengiacam apud Cimacum cepere Galli. Rex Galliae a clericis tertiam partem redituum exigitGa naar voetnoot11, episcopo autem BasileensiGa naar voetnoot12 frui suis terris permittit sub tributo addita lege, ut ab hostilitate omni abstineat; interdixit autem omnibus suis cum Geneva commercium, quod inde ali hostes crederet in comitatu Burgundiae. Imperator autem dicitur bonorum restitutionem offerre Palatinis tam Bipontanis quam LutricensibusGa naar voetnoot13, dum et ipsi reddant quae ad ecclesiam pertinent. Rex it Fontem Bellaqueum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|