Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4492. 1640 januari [28]. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater carissime, Gaudeo futurum, ut publico prosint nostra περὶ ἈντιχρίστουGa naar voetnoot2. Rogo omnis mora abrumpatur. Reigersbergius senatorGa naar voetnoot3 multum laborat, ne edantur, puto et alii, ne quod in ipsis est τὸ λίαν detegatur. Senator etiam privata admiscet, quae ego rebus sacris nunquam admisceo. Si ego ipsi res suas magis quam meas agenti credidissem, cum in Hollandia essem, nunc essem hominum omnium miserrimus, ipse forte felix. Si quis liberum meorum se ab ipso lactari patiatur, mihi rem ingratam faciet et re ipsa experietur nihil aliud agi quam ut ipsis et verae spes et tempus pereant. Plurimum sibi obstabit PetrusGa naar voetnoot4, si aliunde quam ex foro et amicis Amstelodami quicquam boni speret; et milites duoGa naar voetnoot5, si volent aetatem male perdere, istuc eant. Uxor mea non semper ista pervidet. Ego mea consilia, quae praevalere debent, etiam optima esse pro certo habeo teque mihi recta aut iubenti aut suadenti spero fore adiutorem. Multum gaudeo patri optimo placere nostra de Fide et operibusGa naar voetnoot6, deinde optimo seni | |
UtenbogardoGa naar voetnoot7, a quo quae hausi publice privatimque, ea firmo quam possum validissimis argumentis; quae profutura, si non apud hanc, certe apud seriorem aetatem plane spero. De CorvinoGa naar voetnoot8 omnia mihi quae optem polliceor. Uxorem recte in Zelandiam venisse vitata tempestate tot navibus noxia et gaudeo et Deo de eo gratias ago. Velim cum ea loquaris de LosecatiabusGa naar voetnoot9. Salza est Hispanorum et id pridem convenerat. Controversiae inter Romam et Galliam manent, sed creditur eas cum cardinalis incremento compositurus Mazarinus, qui Galliae nomine Coloniam ad pacem mittitur. Id est Romae ingenium, ut apud eam multo plus terrore incusso quam blandiendo efficias, quod olim ThuanumGa naar voetnoot10 docuit legatus FoxiusGa naar voetnoot11. Britannici paratus aliquid forte profuerint apud omnes, cum quibus negotium est, Gallos, Scotos, Batavos, forte et quietum praestabunt regnum parlamenti tempore. Quid apud vos judicetur de nova militum conscriptione, nempe quo tendat, audire cupiam. Hollandis omnibus nobis bene volentibus volens gratiam reddo quam potero. Dubito, an ventis Caleti hucusque retentus fuerit LoniusGa naar voetnoot12, cui nostra de Iure Belli ac PacisGa naar voetnoot13 dederam. D. VossiiGa naar voetnoot14 sententiam super priore parte secundae legis in DecalogoGa naar voetnoot15 etiamnunc exspecto avide. Ex illis, quas dixiGa naar voetnoot16, literis senatoris Reigersbergii facile cognosco, si quae magno labore nec sine magno Dei auxilio ad intelligendas Sacras Literas contuli me vivo non edantur, non fore ut edantur me mortuo. Ac sic posteritas eorum fructu careat, quod mihi cavendum sentio, si in Deum gratus et post futuris benevolens esse cupio. De effigie ZenonisGa naar voetnoot17 consilium amici nostriGa naar voetnoot18 Deus spero fortunabit, successum laetus intelligam. Nolim Petrus noster posthac quicquam cum avunculo de sacris nostris communicet. Nam is ista non curat et, quia non curat, nec intelligit. Vale quam optime cum uxore, liberis, parentibus, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 18 Ianuarii 1640. |
|