Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4491. 1640 januari 28. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Vera sunt quae scribit Excellentia vestraGa naar voetnoot2 et Gallos omnia suspicaciter agere in Palatini electorisGa naar voetnoot3 negotio et Anglos eos non esse, qui aliquid velut coacti facere velint. Et inde jam Hamburgi colloquiis de federe moram injectam dolens intelligo. Tum vero spes de libertate ejus principis, de qua scripseram nuperGa naar voetnoot4, non periit quidem, sed nodis implicatur. Petunt enim nunc Galli, de quo nihil ante dixerantGa naar voetnoot5, confessionem ab electore exercitum fuisse regis Galliae solius nec quenquam conari potuisse ejus ductum adipisci sine gravi in regem Galliae peccato. Praeterea volunt electori hospitium assignare in domo regia, nempe ut observetur. Et quis scit, an non Galli putent se habere documenta ab hominibus electoris id actum, cujus negationem ab eo poscunt, ut ubi velint, velut contraria edocti eum reddere carceri possint juris obtentu. Sed sicuti haec timeo, ita pro explorato habeo Suedos non concessuros regiGa naar voetnoot6 exercitum ducis VinariensisGa naar voetnoot7, quia is dux pecuniasGa naar voetnoot8 accepit a rege ex federe, ut Batavi, ut Hassi ipsique Suedi, ideo in Gallica militia fuisse neque ducem sibi sumere potuisse sine flagitio atque perfidia, cum ipse dux semper se professus sit reginae nostrae et federis Germanici nomine eum regere exercitum. Itaque in Suediam ea de re scripsi interim supersessurus huic negotio, cui aliquid insidiosum regno Suediae misceriGa naar voetnoot9 aut video aut videre me puto. VenetusGa naar voetnoot10 et BatavusGa naar voetnoot11, quorum res hic non agitur, si poterunt donare principem libertate, gaudebo. Armorum in Anglia paratus non unam rem sibi videntur habere propositam. MinanturGa naar voetnoot12 enim et Scotis et Batavis et Gallis et internam Angliae ipsius quietem, quae | |
parlamenti temporibus turbari saepe solet, custodiunt. Episcopi Angliae jura sua, ut credibile est, acriter tutabuntur. Mazarinus Coloniam ad pacis negotium mittitur secundas ibi partes acturo DavausioGa naar voetnoot13, in cujus locum successurus creditur, qui nunc ex Anglia revocatur, BellevriusGa naar voetnoot14. Pontifex secretarium quendam suumGa naar voetnoot15 huc mittit ad placandum regem et quidemGa naar voetnoot16 cum reliquiis, quas vocant, non spernendo apud regem munere. Cardinalis autem Riceliacus non dissimulanter id agit, ut, sicut regnum fecit ita et ecclesiam GallicanamGa naar voetnoot17 sui faciat arbitrii. Et jam de omnibus episcopatibus, abbatiis aliisque sacerdotiis regis concessuGa naar voetnoot18 liberrime constituit quod ipsi visum est. Si ad haec accedat legatio pontificia et ex archiepiscopatu Remensi, quem GuisiusGa naar voetnoot19 deponere vult de matrimonio cogitans hoc magis, quod morte IoinviliiGa naar voetnoot20 opulentae domus haereditas ad ipsum reciderit, primatis titulusGa naar voetnoot21, non video, quid ultra desiderareGa naar voetnoot22 possit. LongavillanumGa naar voetnoot23 audimus in Westerwaldia esse et ibi loca quaedam capere. ConingsmarckiiGa naar voetnoot24 autem miles cum Wirtsburgicis pugnasse dicitur. Is episcopusGa naar voetnoot25, non minus quam MagontiacensisGa naar voetnoot26, auxilia a Bavaricis petunt; manere tamen illi in hybernis suis dicuntur, partim ad Maenum. Pecunia hinc Brisacum jam advenit. Quadringenti pedites, equites ducenti e Gallia in comitatum Burgundiae missi. Polonicus legatusGa naar voetnoot27 nondum urbem ingressus est. Putatur, cum sponsionem non adferat, qualem rex Galliae voluit, non impetraturus plenam principi CasimiroGa naar voetnoot28 libertatem, sed aliquam, puta qualis electori sub duris, quas dixi, conditionibus, offertur. In Normannia destituto omni parlamento judicia jam exercenturGa naar voetnoot29 a senatoribus ex parlamento Parisiensi illuc missis et post graviter vexatas civitates inquiritur in nobiles, quorum neglectu seditiones agrestium invaluisse dicuntur. Regina jam iterum uterum gerit duorum mensium. In Hispaniam ex America advenere florenorum milliones XXIV. Eorum pars tertia regisGa naar voetnoot30 est. Sed in necessitate etiam partibus caeteris rex uti solet. Sunt qui scribant Mosellam transgressos, qui in illis partibus erant, Hispanos non sine spe recuperandi Baccheracum, CrutzenacumGa naar voetnoot31, Bingam. De Hassis cum Excellentia vestra sentio nihil facturos cum Gallis, nisi et de Suedia certi sint. Ut in Austriacas terras juxta fedus bellum hinc inferatur, institi saepe. Sed vidi semper illos verba dare, reipsa non cogitare nisi de eis, quae Galliae propiora sunt, quod | |
ipsum Helvetios valde territat, qui et ErlachioGa naar voetnoot32 male volunt ob illas cum Gallia pactiones. Quae MortagnaGa naar voetnoot33 attulit, nosse gaudeo speroque nos brevi prosperi aliquid ex illis partibus audituros. TurcaeGa naar voetnoot34 paratus crescunt, ut affirmant Itali magno cum suo, Siculorum et Melitensium metu. Videamus, quid Norimberga parturiat. Rituales controversias Batavicas lubens prudenti judicio Excellentiae vestrae permitto confidoque repertum iri temperamentum, quo et regno Suedico sua constet dignitas et retineatur amicitia Batavorum his maxime temporibus Suediae non aspernanda. Fama hic est fedus agitari inter Hispanum, Anglum, Danum, Polonum pro liberationeGa naar voetnoot35 captivorum principum. TubadeliusGa naar voetnoot36 jam in libertate est. Deum rogo, ut super publicis privatisque negotiis Excellentiae vestrae, optima regno Suedico, optima ipsi consilia suggerat suggestaque fortunet. Excellentiae vestrae perpetua observantia cultuque addictissimus
| |
Lutetiae, 28 Ianuarii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hag. Com. 4 febr. st. n. 1640. |
|