Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4493. 1640 januari 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Quae mecum dominus ChavigniacusGa naar voetnoot2, ego autem cum domino LicestrioGa naar voetnoot3 eram collocutus super libertate Palatini principisGa naar voetnoot4, scripsi nuperGa naar voetnoot5. Ex eo rediit ad me D. Chavig- | |
niacus et ex me quae cum comite Licestrio egeram intellexit multaque dixit de cardinalis suoque in me bene volente animo, pro quo gratias egi. Aliquanto post missu ejusdem D. Chavigniaci venit ad me domesticus quidam ejus attulitque has tres chartas ad conficiendum illud negotium. Vidi statim pro certo poni in chartis illis regemGa naar voetnoot6 plane dominum fuisse ejus exercitus, ut cui stipendia solus dederit, cum contra exercitus semper in fide Suedici regni et Germanici foederis fuerit, pecunias autem dux VinariensisGa naar voetnoot7, ut quidem praedicavit saepe, acceperit, ut regni Galliae foederatus, quomodo landgraviusGa naar voetnoot8 dum viveret. Dixi eiGa naar voetnoot9, qui has chartas attulerat, praevidere me Anglis haec minus placitura. Ut occurratur offensis, rogare me, ut mutentur verba. Satis fore, si dicat Palatinus sibi animum nec fuisse nec fore quicquam cum illo exercitu agendi sine regis Galliae consensu. Ad eum tenorem mea fuisse verba cum comite Licestrio. Cum is diceret non mandatum sibi referre chartas, sed mihi relinquere ostendendas comiti Licestrio, dixi me eas consideraturum amplius et de re cogitaturum. Non multo post alium ad me misit Chavigniacus rogavitque, ut intra paucos dies cum comite Licestrio ea de re agerem. Dixi diligenter expendisse me chartas illas ac videri mihi in iis quaedam esse, quae detrimentum adferre possint iis, quae Suedia sibi deberi existimat. Me igitur consulturum reginam, ne quid forte faciam, quod ejus juri putetur adversari. Interim abstenturum hoc negotio, donec reginae voluntatem intellexerim. Dolere mihi, quod tam longe abesset Suedia, ut longum futurum sit spatium temporis, priusquam responsum accipiam. Si interim legati alii, qui in hac re suam obtulere operam, obtinere libertatem possint principi Palatino, mihi id volenti fore. Notavi apud me plura esse, praeter quae jam dixi, in quibus dicta Chavigniaci ab illis chartis discrepent. Liberam in urbe habitationem Palatino fore dixerat Chavigniacus, nunc aulae velut includitur, ne liberi ad eum inobservatique sint aditus. Suediae et foederis Germanici honestam apud me mentionem fecerat. Hic nulla est. Regis omnia. Quare rogo Sublimitatem tuam, ut de hoc negotio magno atque difficili voluntatem reginae, quamprimum fieri potest, intelligam. Comitem Licestrium post chartas acceptas non vidi. Ubi eum adibo, dicam me ob repertas difficultates ultra in hoc negotio non processurum sine mandatis. Affirmant mihi Itali crescere indies TurcaeGa naar voetnoot10 paratus in bellum, quod Melitenses praecipue quidem metuant et non minus Italia omnis. Audimus a D. HarcurtioGa naar voetnoot11 captum Buscum oppidum apud Nicaeam; in arcem autem Taurinorum novos invectos commeatus. Mazarinus hinc Coloniam mittitur, ut praesit pacis negotio secundum locum obtenturo DavausioGa naar voetnoot12, cui successurus creditur revocatus jam ab Anglia BellevriusGa naar voetnoot13. Missi hinc sunt qui pro destituto parlamento jus reddant Rhotomagi. Metuit Normanniae nobilitas, ne et a se poenae exigantur, quasi quae non satis fortiter seditiosis agrestibus restiterit. Diplomata pro Batavis mittendis ad pacem data sunt ab Hispano cardinali, non mala, ut audio. Nondum urbem hanc solenniter intravit Polonus legatusGa naar voetnoot14; putatur autem et princeps CasimirusGa naar voetnoot15 impetraturus non plenam libertatem, sed libertatis aliquid, quia sponsio non talis adfertur, qualem rex Galliae expetierat. VenetusGa naar voetnoot16 eam rem commendat. | |
Regina Galliae iterum gravida est. Ex quo esse coepit, secundus jam mensis impleri creditur. Peditum quadringenti, equitum ducenti e Gallia in comitatum Burgundiae missi. Nova bello alimenta ex America in Hispaniam venere XXIV florenorum milliones, quorum pars ferme tertia ad regem pertinet. Inter KoningsmarckiiGa naar voetnoot17 milites et Wurtsburgicos pugnae aliquid fuit. Et is episcopusGa naar voetnoot18 et non minus MagontiacensisGa naar voetnoot19 Bavaricos in sui auxilium advocant; at illi in hibernis manent. Pecunia Brissacum hinc jam advenit. Hispani vero Mosellam transeunt recepturi, si possint, Creutznacum, Baccheracum, Bingam. LongavillaniGa naar voetnoot20 in agro Westerwaldico et ad Lonam loca quaedam capere dicuntur. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, si rem Suedicam amat, quod eum ut faciat rogo, haud dubie valetudinem et bonam et firmam dabit Sublimitati tuae. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Scribebam Lutetiae, 28 Ianuarii 1640.
Intellexi ex D. Chavigniaco, priusquam ex Anglia abiret elector Palatinus, actum cum eo et rege Angliae Galliae nomine de mandando ipsi imperio in Vinariensem exercitum certis sub legibus. Id an conscia Suedia factum fuerit, ignoro. TubadeliusGa naar voetnoot21 jam contra SperruterumGa naar voetnoot22 commutatus est accedente pecunia Gallica. Fama quaedam vagatur de foedere inter Hispanum, Anglum, Danum, Polonum pro liberandis principibus captivis. Carruca legati Polonici stetit VIII florenorum millibus. Vestes familiae XII. In Normannia mutati passim magistratus, reducta tributa. Rhotomagensis civitas duos milliones quaerit, ut ab arce praesidioque sit libera. Nova controversia Hispano cum pontifice est, quod legatus HispanicusGa naar voetnoot23 ex ecclesia quadam abstraxerit hominem NeapolitanumGa naar voetnoot24. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|