Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4346. 1639 oktober 22. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Frater carissime, Est sane res magna ea, de qua nunc sub oram Angliae agitur. Neque controversia tantum juris est, sed et hoc tempre πολιτιϰὴ in summo gradu. Itaque non vestri tantum, sed et vicini omnes exspectant, quo ea res sit evasura. Galli cessatores etiamnum sunt, mari nempe, ut vestri olim terra. VogeliiGa naar voetnoot3 epigraphe quin dolo malo facta sit hoc tempore, quo uxore mea per Brabantiam transitum molitur, non dubito. Et miror te inconsulto factam talem. Quare ita censeo, quamprimum filius Didericus ad vos venerit, danda non Vogelio, sed typographo alteri poemata nova meaGa naar voetnoot4. Haec enim inscriptio placet. Velim autem epistola aliqua testeris editionem illam veterum poematum me inconsulto, te invito factam. Inter illa poemata, quae adferet filius ille meusGa naar voetnoot5, est postremo loco quod pro cerevisia feceram, sed miseramGa naar voetnoot6 ad te mutilum, quin neque exemplum inveniebam neque memoria suggerebat, nisi partem posteriorem. Quae vero desiderantur ab amicis accepi postea. Sunt autem ista: Humor dulcis aquae, sed igne coctus,
Cui succum tribuit Ceres salubrem,
Qui corpus vegetat, nec impotente
Commotam furiat vapore mentem,
| |
Quo potu fruitur Batava tellus,
Neptuni domus horreumque mundi,
Et quotquot populos mare ab alto
Coeli culmine conspicatur Arctos;
Ipsae te sitiunt novem sorores:
Nec Permesside perluuntur unda,
Ex quo Graecia barbara sub hoste est,
Nec Bacchi cyathos amant puellae:
Sed Rheni Vahalisque temperatos
Almis passibus hauriunt liquores.
Durae mentis, iners, merumque rus est,
Si quem basia non juvant Secundi, etc.
Caeterum τούτων τῶν παραλιπομένων doGa naar voetnoot1 tibi jus demendi quae velis. Scio brevem fore libellum. Sed λωΐτερος ϰύϰνου μιϰρὸς ϑρύοςGa naar voetnoot2. Quamprimum ista edi percupio cum praefatiuncula. De induciis Italicis ita semper et locutus sum et scripsi, ut judicium meum suspenderem exspectans, qui ii judicarent, apud quos summum est rei Suedicae arbitrium. Nunc cum illi τοῦτο τὸ ἀμφισβητούμενονGa naar voetnoot3, de quo scio quae in utranque partem dici possunt, dissimulent, et ego dissimulo: ἀϰίνδυνος γὰρ ἐστὶ τῆς σιγῆς γέραςGa naar voetnoot4, qua de re tu olim pulcherrima scripsistiGa naar voetnoot5 quae bonus ScottusGa naar voetnoot6 mea putabat. De LucanoGa naar voetnoot7 scripsisti antehacGa naar voetnoot8 non auctuarium me velle edere, sed notas plane novas abolitis prioribus ob multa mutata. De lite filiaeGa naar voetnoot9 quod scribis est pergratum. Amo enim liberos meos, illam praecipue mihi, quantum fert sexus, simillimam. Consuetudinem, quae in urbe LutetiaeGa naar voetnoot10 valet, valere etiam in suburbio S. Germani, in quo obiit D. OldenberneveldiusGa naar voetnoot11 familiae ejus ultimus, discere potes ex verbali, quod subjunctum est consuetudinibus editis in octavo, quas misi antehac. Attamen ne quid desit, mandatum dedi, ut publicum testimonium habeam talia testamenta facta in suburbio valere. Sunt, qui dicunt mihi e re futurum fuisse, ut testamentum illud ὁλόγραφον exhiberetur suburbii magistratibus, qui deinde citassent proximos de- | |
functi ad agnoscendam aut refellendam manum. Quod si agnosceretur daturos eos fuisse actum publicum, ex quo ubique immissio in possessionem fieret scriptis etiam literis ad magistratus locorum, ubi bona sunt sita. Quod si contradiceretur, audissent testes qui manum aut etiam signum, si quod adesset, noscerent; et ex eorum testimonio inspectis etiam aliis, si quae essent mortui scripturis, ejusdem generis, quale dixi, instrumentum darent. Id video serum nunc esse lite isthic inchoata. Neque vero ego ante abitum hinc uxoris testamentum illud vidi unquam. Praeterea testes manus haberi pauci hic poterant. Plures poterunt apud vos eritque nostrae fiduciae signum, quod ibi testamentum publicamus, ubi manum, si vera non sit, refellendi uberior est copia. Et inde forte incipiendum vobis erit, ut aditus sit ad utendum edicto AdrianiGa naar voetnoot1 aut interdicto quorum bonorumGa naar voetnoot2. Videtur enim NaeldwyckiusGa naar voetnoot3 id egisse, ut nos petitores, se totius haereditatis possessorem, etiam nostra confessione, faceret. Haec quae mihi in mentem veniunt scribo, sed tuum erit, qui quod opus est ex propiore loco vides, eam inire viam, quae tibi certissima ac brevissima videbitur. Ego e longinquo, quandoquidem ἐρρίφϑαι υίϑοςGa naar voetnoot4, conferam quod potero. De effigie ZenonisGa naar voetnoot5 non repeto quae scripsiGa naar voetnoot6. Si non potest quamprimum in Batavis edi, edatur alibi. Scito non inutile id fore. Gallica classis nondum se movet. Vereor, ne filius nosterGa naar voetnoot7, qui cum RaephorstioGa naar voetnoot8 ivit spe reperiendi naves Batavas in praesidium itineris, partim negotio hoc omnibus navibus dato, incertum duraturo quamdiu, partim ventis diu detineatur. Gaudeo uxorem adire amicos, quos mihi fidissimos puto, id est Amstelodamenses. Filius natu mediusGa naar voetnoot9 omni modo ad laborem pragmaticum adigendus est, sine quo nihil illi in hac vita bonae fortunae sperandum est. Nam si nostra pecunia eam inventurum speret, valde fallitur. Me imitetur sitque sibi fortunae faber. Sine eo nostrae liberalitatis fons arescet. Pro precibus vestris vobis gratias ago Deumque vobis ea largiatur, quae mihi optarem, rogo. Tuus tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 22 Octobris 1639. Velim diligenter explores, an quis sit qui notas nostras ad EuangeliaGa naar voetnoot10 sub nomine et quaedam scripta sine nomine Dordrechtensibus placitis non congruentia tuto possit velitque edere. |
|