Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4372. 1639 november 7. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Venit ad nos recte filius tuus natu minorGa naar voetnoot2, quod iam ante octiduum tibi per uxorem signifactum credo, ego enim tunc temporis Delphis pernoctavi. Attulit is mihi tua poemata novaGa naar voetnoot3 mihi longe gratissima. Eorum editionem quamprimum procurabimus. In editione VogelianaGa naar voetnoot4 nihil carpendum praeter epigraphen et aliqua menda. Illud interea certo certius asseverare possum hominem in nos non peccasse malo animo namque ipse mihi potestatem fecerat epigraphen pro meo libitu scribendi, quod ego, ne me ei negotio immiscuisse viderer, defugiendum duxi. Nunc alios consuluit, qui forte ejus commodo hoc dedere, ut vendibili satis libro etiam hanc apponerent hederam. GraswinkeliusGa naar voetnoot5 promisit se curaturum, ut mutetur epigraphe meumque aut omittatur nomen aut certe ad priorum editionem restringatur, ne secundae auctor videar. Illud in novis poematis quaerendum duxi, an prolegomena PhoenissarumGa naar voetnoot6 in nova editione addi an demi velis; videtur enim illud alienius a syntagmate poematum, hoc vero lectori minus conducibile, cum ars poetae inibi egregie detegatur. Accepi et nudiustertius tuas in Lucanum notasGa naar voetnoot7, quas nondum percurrere potui. Interea et illarum impressionem mihi curae fore spondeo. E filio intelligo decretum tibi, ut ad BaneriumGa naar voetnoot8 proficiscatur. Illud tamen monendum duxi esse apud nos meliorem disciplinae militaris rationem et minus horride quam in Germania bellum geri. Quid si igitur in turma BrederodiiGa naar voetnoot9 - qui ei et beneficium praebere potest et a quo tu accipere non gravaberis - collocetur, potius quam longe ab omnibus amicis segregatus ferat arma? Tu, quaeso, id etiam etiamque cogita; pluris enim omnes faciunt hic vexilliferi quam alibi ducis locum. Ad publica ut veniam, recte tu judicas super offensa Anglicana jam jactam aleamGa naar voetnoot10 et spes est regisGa naar voetnoot11 animum ita posse emolliri, ut nequid durius in nos | |
statuat eamque in rem, ubi id venti tulerint in Angliam proficiscetur ArseniusGa naar voetnoot1, fabricator faederis anni 1625Ga naar voetnoot2, quo nos quod fecimus defendemus. PalatiniGa naar voetnoot3 detentionem mirantur multi, ego sane nescio, quae hanc tempestatem insecutura sint, certe Gallos hanc occasionem in suum commodum versuros non dubito, non tantum quoad exercitus Vinariensis imperium, sed etiam ad alia multa. In Britannia spargitur rumor classem Hispanicam ad ejus regni invasionem missam et argumento esse, quod 40 denuo naves Hispanicae ad oram Angliae sint visae, qua de re quid sit, nescio; ego ab hominibus nobis non male volentibus alterum, forte et utrumque confictum puto. Illud constat ex iis, quae disjectae fuere navibus, duodecim iterum ad oram Angliae instauratas, sed in usus, ut fertur, Britanniae regis. Praetoriam interim Hispanorum, quae in portu est Dunkerkano, disruptam constat, sed tanta est, ut aquis hauriri nequeat. Vale frater optime, et a parentibusGa naar voetnoot4 meaque uxoreGa naar voetnoot5 et liberisGa naar voetnoot6 salve. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, VII Novemb. 1639. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède. A Paris. In dorso schreef Grotius: 7 Nov. 1639 W. de Groot; En boven aan de brief: Rec. 15 Nov. |
|