Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4370. 1639 november 6. Van J. de GrootGa naar voetnoot1.Salve fili, cum omnibus istic amicis ab nobis nostrisque
Venit huc ad nos filius tuus natu omnium tuorum liberorum minimusGa naar voetnoot2 mihique ille qui nulli caeterorum cedat. Cum gaudio maximo illum sospitem atque incolumem excepimus, et quamvis ad BaniriumGa naar voetnoot3 ire constituerat, antequam tamen profectionem suam instituat, te etiamnum an de re consulendum et amplius deliberandum censuimus. Etenim bellum illud, quod in Germania superiore hactenus gestum est atque etiamnum geritur, vere minime bellum sed crudele atque omnino inhumanum est. Ipsemet fatetur optimum maximumque omnium, qui illic nunc sunt atque ab aliquot annis fuerunt, ducum Bernardum VimerensemGa naar voetnoot4 suos non potuisse compescere, cum regulas omnes humanitatis foeda crudelitate excederant. Ideoque cogitavimus an non hic apud generosissimum D. BrederodiumGa naar voetnoot5 potius constituendus esset; de cuius favore in eum et nos nostrosque nullus dubito. Hoc te monitum volui, antequam periculosam alteram profectionem instituat. Sed nec uxori hoc tuae communicavi, cum haud dubitem hoc ipsi melius placiturum quam a[l]terum, dum metuit, ne Incidat in Scyllam cupiens vitare CharybdimGa naar voetnoot6.
Deus Optimus Maximus tibi nobisque omnibus sit propitius ac clemens. Tuus tibi benevolentissimus pater
| |
Raptim Hagae Co[m]itatensi, postridie Nonas Novembr. MD[C]XXXIX. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Nov. |
|