Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4358. 1639 oktober 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Mitto, frater carissime, ad Lucanum notata nostraGa naar voetnoot5, quorum curam tibi, ut tutori legitimo, commendo. De caeteris quod scripsi antehac responsum exspectabo. Uxoris iter Amstelodamum laudo. Est urbs ea siqua in Batavis plena bonorum civium nobisque optime volentium. In mari jam coeptum pugnari est. Quare siqua metuenda est Anglorum offensa ejus ἐρρίφϑαι ϰύβοςGa naar voetnoot6. Securitatis publicae cura praecidit juris controversi nodos. Galli hac quidem in parte spectatores esse cupiunt, sed aliud non minoris odii negotium cum Anglis habent detento hic in itinere PalatinoGa naar voetnoot7, ut contraria ipsorum desideriis moliente. Ad pacem communem nihil adhuc lucis video. Qui hunc sequetur annus ei cogitationi aut novis ad bellum prorogandum foederibus impendetur. De Hispanorum proposito ad Emdam invadendam credibile est, quod dicitur. In Italia durant induciae Pedemontanae. Sed Casale sine vi armata servari non poterit. | |
Ad causam filiaeGa naar voetnoot1 ut veniam, gaudeo probari vobis quae distinxi de forma actus, de capacitate personae, de capacitate rerum. Siquid ultra in mentem venerit aut amici monuerint, perscribam. CharondamGa naar voetnoot2 vidi. Is pro nobis est in eo, quod dicimus actum factum secundum formam loci vim suam per omnia loca extendere. Quod autem vult scriptum formam habere testamenti, nobis objici non potest, cum in scripto sint alsoo myne uyterste wille is et rursum dese myne uiterste wille heb onderteeckent. Addito die et loco. Nihil potuit dici expressius. Facti historia uxori filiaequeGa naar voetnoot3 est quam mihi notior. Itaque ad eos te mitto. Vale cum nostris omnibus. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 29 Octobris 1639. Ausculta, an quis Taciti editionem moliatur nobis non inimicus; ElzeviriisGa naar voetnoot4 enim omnibus diffido. Habeo emendationes et explicationes non paucasGa naar voetnoot5, race mationem post tot vindemias. |