Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4311. 1639 september 26. Van Willem de GrootGa naar voetnoot4.Frater optime, Gratissima mihi fuerunt, quae ad litem filiaeGa naar voetnoot5 pertinentia perscripsistiGa naar voetnoot6; ego plane tecum sentio jus a nostris stare partibus neque tamen res sine disputatione | |
poterit obtineri. Illud a quibusdam ambigi video, an interdicto possessorio hic locus esse possit, ubi filia tua non invenitur haeres instituta, sed e manibus haeredum ab intestato petere videtur jussa, quae dispositione continentur. Silvius tamen nosterGa naar voetnoot1, ex d'ExpillyGa naar voetnoot2, etiam immissionem ex 1. fm. c. de edict. div. Adr.Ga naar voetnoot3 aut certe: quorum bonorumGa naar voetnoot4, postulari posse contendit. Tum et illud moveri audio ex artic. 293 consuetudinis ParisiensisGa naar voetnoot5, eum nimirum, qui infra 25 annum aetatis sit, non posse Parisiis disponere de rebus immobilibus, sed tantum de acquaestibus et mobilibus, au(t) iis deficientibus non nisi de quinta parte bono(rum) haereditariorum; quod adversarii trahere videntur ad bona ubicunque sita, si persona per aetatem juxta consuetudinem Parisiensem sit inhabilis ad testandum de certo bonorum genere. Tu quid de hac re sentias, quaeso, indica. In quaestione honesti, video aliqua occurrere, quae contra filiam facere videantur, sed, ut vere fatear, cum de testamento facta esset mentio, non fuit amplius res integra, praesertim postquam adversarius ut ageretur agere incepit. Accedit, quod quaestio nostra jam omnibus in ore est, illo testamentum et nullum et non bonis artibus fabricatum sugillante, quod ne credatur, imo ut per judicium aliter censet, famae interest. Praeterita septimana filiae nomine declaratum est velle ipsam actionem coram Se(na)tu Hollandico instituere neque id evitari poterat, n(isi) forte in possessorio eam ad summum senatum maluissemus devolvi, quod senatori ReigersbergioGa naar voetnoot6 minus probabatur ob rationes, quae et me ipsi assentiri coegerunt. Adversarium hic ullo valere favore ne cogites velim; sufficit, quod pacis hic simus conditionis, certe non inferioris; unde sola aequi et juris valitura est ratio, quae sane pro ultimis voluntatibus facit. Ad publica ut veniam, princepsGa naar voetnoot7 in hiberna milites deduci jussit, ipae etiamnum in Zelandia haeret intentus iis consiliis, quae Hispanicae classis destinata perturbent. Submittuntur architalassoGa naar voetnoot8 praeter 30, quas habet, naves e Mosa novem, e Zelandia quatuordecim, Amstelodamo et e septentrionali Hollandia plus quam viginti, quibus se aggregabunt eae naves, quae halecum piscatoribus, quos jam cum captura diviti rediisse narrant, praesidio fuerunt, ut ita nostrae numerum Hispanis cum navibus aequent. Missa et ducenta millia pondo pulveris tormentarii in usum nostrae classis. Audio eos, qui conventui interfuere, juramento novo promisisse silentium, unde major spes decreti masculi. Certe cum alias vix armari et instrui possint naves, jam homines plus quam satis est rerum nauticarum periti se | |
offerunt et omnia reliqua in promtu sunt, ut nunquam majori experimento constiterit, quanta sit vis irritatae necessitatis. Deus, qui terrestria consilia secundare noluit, maritimaGa naar voetnoot1 certe bene vertat et nos aliquando ad tranquillam pacem perducat, cujus quae spes sit in orbe christiano ex te intelligere aveo. Vale, frater optime, et nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXVI Septembris 1639. LamairiusGa naar voetnoot2 ait se tricenta circiter habere Lucani exemplaria, quibus libenter notarum tuarumGa naar voetnoot3 auctuarium subjunget. Salutant te parentesGa naar voetnoot4. | |
Adres: Monsieur Monsieur Grotius, Conseillier d'Estat et Ambassadeur de Suède à Paris. port. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Oct. En in dorso: 26 Sept. 1639 W. de Groot (verbeterd uit ‘H. de Groot’). |
|