Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4325. 1639 oktober 8. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Frater optime, De jure filiaeGa naar voetnoot5 sentio, ut antehac. Quid sperandum sit, vos rectius videritis. Quando eo veniri, ut omnes judicastis, oportuit, contribuam, quicquid meae erit opis. Id, quod contendit D. SilviusGa naar voetnoot6, ratione non caret, sed nec periculo. Ut verbum restitutorium in l. I.D. quorum bonorum. Ut verbum reddere. L. Verbum reddendi D. de Verb. Sign.Ga naar voetnoot7. Video in testamento dari filiae nomen haeredis et verbum dari ex natura ejus nominis rectè explicari potest concedi, non impediri. Quod ad alterum pertinet ex capite CCXCIII Consuetudinum ParisiensiumGa naar voetnoot8, videtur responderi posse, ubi de forma sive solennitate testamenti agitur, respici locum conditi testamenti, ubi de persona, an testari possit jus domicilii, ubi de rebus, quae testamento relinqui possunt vel non, locum domicilii in mobilibus, in rebus soli, situm loci. Quid et jurisperiti, qui extra partes sunt, vel viri boni amicique sentiant, scire est operae pretium. Scio causam ultimae voluntatis esse favorabilem. Accedit hic cognatio aliqua et officia quaedam a nobis. Verum | |
NaeldwijckiusGa naar voetnoot1 cognatos et affines habet in nobilitate. Nobis amici sunt multi minus potentes. Sed, ut dixi, hoc vestrum est arbitrari, qui propiores estis. Valde desidero intelligere ea, quae inter classes Hispanicam et Batavicam porro evenient eoque magis, quod alia res magni momenti inde pendet, cum Anglis aut conservatio qualiscunque amicitiae aut testata odia. Placet mihi quod in consultationibus silentium est et hominum ad operam navandum patriae tantus concursus. LamairiusGa naar voetnoot2 fallitur, si me putat auctuarium velle edere, qui tantum mutaverim addiderimque, ut novum sit futurum opus Notarum. Itaque videris. Nostros salutes rogo. Tibi obligatissimus frater
| |
8 Octobris 1639. |