Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4326. 1639 oktober 8. Aan Menasseh ben IsraelGa naar voetnoot3.Vir clarissime et doctissime, Quae mihi de locis quibusdam sacrae legis atque historiae consultanti respondistiGa naar voetnoot4, ea mihi gratissima fuere. Nec quenquam esse puto, qui meliora respondere mihi possit. Legi quidem interpretes multos, sed illi multi pauci sunt prae iis, quos tibi cognitos, lectos pleneque perceptos video. Quare non gratias tantum ago maximas, sed et hoc beneficio invitatus audacius posthac, siqua eius generis dubia occurrent, ad te referam paratus pro tanta comitate vicem reddere, siquid sit, in quo possim. Libri tui hucusque editiGa naar voetnoot5 me indicante a multis hic leguntur non sine voluptate et utilitate. Quo magis te rogo atque hortor, ut, siquid habes otii, | |
id ad obscura legis enodanda convertas magnam ab omnibus eruditis initurus gratiam. T. Cl. studiosissimus
| |
Scribebam VIII octobris MDCXXXIX. |
|