Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4310. 1639 september 25. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Ger. Joan. Vossius Hugoni Grotio S.P. Illustris et amplissime domine, Cum propter urbis nundinas lyceo nostro hebdomadis unius feriae forent, committere non potui, quin tam bonam occasionem amplecterer excurrendi Hagam, partim ut inviserem amplissimum et amicissimum Georgium Ratallerum DubletiumGa naar voetnoot2 excessu optimae et sanctissimae uxoris suae SchoterbossiaeGa naar voetnoot3 moestum, partim etiam ut coram salutarem heroinam conjugem tuam, quam laetus salvam ac sospitem comperi, laetiorque audivi laeta omnia, referentem de te et tuis. Dum hic sum, redditae mihi a te literae ad Isaacum meumGa naar voetnoot4. Ex iis video non accepisse te fasciculum illum, quem per bibliopolam Parisiensem miseramus. In eo inter caetera erant literae meae de valetudine adversa, qua usus sum climacterico hoc annoGa naar voetnoot5. Video et alias quasdam non traditas tibi, uti neque illas Manassis Ben-IsraelGa naar voetnoot6. Sed de his jamdudum sum id arbitratus ob quaedam, quae ex filiisGa naar voetnoot7 cognoveram. Exemplar igitur Amstelodamo mecum attuli, ut hinc mitterem. Unarum, quas ipse scripseram, exemplar retinui manu filii exscriptum. Mittam, ubi rediero domum modo tanti id sit. Tandem prodiere Exercitationes Heinsianae in Novum TestamentumGa naar voetnoot8. Credo, eas jam acceperis, priusquam hae tibi literae reddantur. Obiter pluscula lustravi ac quanto penitius inspicio tanto vehementius ardeo desiderio eorum, quae ante tot annos elaborasti in eosdem sacri instrumenti librosGa naar voetnoot9. Utinam vero et clarissimo SalmasioGa naar voetnoot10 pertexere detur ejusdem argumenti labores, quos promisit. In iis refellere illi animus est innumera ab Heinsio dicta: imo omnia, quae de suo depromsit penu. Facile credo hanc contentionem non parum detracturam nomini Heinsiano, sed partim eo me solor, quod nemo ignoret ipsum sibi hoc malum intrivisse, dum perpetuus est in traducendis omnibus, quorum praeclarum | |
est in republica literaria nomen, partim ac imprimis isto, quod contentionis hujus bonum sperare liceat eventum. Sine dubio enim multa etiam doctissimos quosque docebit Salmasius et fortasse etiam Heinsius hinc discet modestius de se sentire caeterisque suis laudibus hanc addet, ut ne tam credulus sit palpatoribus, qui eum phoenicis, dictatoris, Atlantis studiorum elogiis onerant verius quam honorant. Sane et Heinsius et qui eum hodie doctum aiunt - quid faciamus tam fatius? - toti jam in fermento jacent, solum lecta praefatione Salmasii, quam praemisit libro de modo UsurarumGa naar voetnoot1. Quamquam ego Salmasio auctor fuero deinceps non tam acerbe hominem literis clarum tractandi, modo ipse etiam remittere velit de illo male dicendi studio. Indignum mihi plane videtur sic inter se comitti homines doctissimos. Sed iniquum etiam majores melioresque eo, quem me saepius nihil attinet nominare, sic vilipendi, quasi in doctorum grege nonnisi extremum locum cum scabiosis grammaticis mereantur. Sed de isto nimis multa. Audio ἀνϑολογίαν tuamGa naar voetnoot2 Lutetiae excusum iri. Gaudeo ob typos meliores, etsi meam meorumve operam Amstelodami in mendis typographicis emendandis probare tibi maluissem. Verum quid de illo speremus, qui postquam sexennium vel circiter - tam diu est, ut exacte tempus dicere non possim - retinuit tot edita et inedita MeursiiGa naar voetnoot3, nunc negat, se posse illa excudere et paratum dicit remittere universa. Estque haec eo gravior injuria, quod non Meursius illum ambierit, sed Meursio, de alio cogitante et hoc ad eam rem paratissimo ille postularit, ut commendatione mea alteri praeferretur. Scripsi ex aedibus amplissimi Dubletii, qui, ut te colit et aestimat, ita officiosissimam adscribi salutem petiit. MDCXXXIX. VII Kal. Octobris. Tuus tuo merito
| |
Adres: Perillustri viro Hugoni Grotio, Serenissimae Reginae et regni Suecici legato ordinario ad regem Christianissimum. Lutetiam Parisiorium. In dorso schreef Grotius: 23 Sept. 1639. Ger. Vossius frater. En boven aan de brief: Rec. 25 Oct. Boven aan de brief in margine staat nog: De Salmasio et Heinsio etc. |
|