Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4147. 1639 juni 4. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot7.S.P. Verna hac tempestate, illustrissime domine, ingressum me scias ϰλιμαϰτῆρα seniorum, tertium et sexagesimum, quem aiunt advenire cum periculo interitus vitae vel morbi gravioris: non, ut puto, praecise ob numeri vim, sed propter qualitates inditas naturae. De me quidem illud dicere habeo ex septimis quibusque nullum non mihi morbum apportasse praeterquam sextum, hoc est aetatis meae secundum et quadragesimum. | |
Credo animi aegritudinem sufficere tum ad me affligendum divina bonitas putavit. Erat enim is annus, seculi hujus vigesimus, quo, quot adversa pertulerim a malis, quam tristia conspexerim in tot bonis, imo summis et viris et amicis, apud nullum minus exponi opus quam te, qui vel solus utramque feceris paginam. Sin corporis potius morbos attendero, non alius mihi annus infestior fuit climacterico quarto sive aetatis duodetrigesimo. Nam si quicquid morborum vita pertuli universa in unum confletur, vix puto aequarit unum illius anni tam gravem ac diuturnum morbum: quem mox excepit mors conjugisGa naar voetnoot1 itidem octavum et vigesimum annum agentis. Septimus climactericus mihi attulit arthritidem, quae et postmodo me semel iterumque magna vi est adorta. Nunc ab quadriennio circiter immunis fui, credo, diaetae beneficio et catapotiocum, quibus hebdomade quaque uti soleo. Hoc vero senili climactere - post quem, num alterum sum visurus, solus vitae ac mortis arbiter novit - primum tertiana me invasit, quem XXXV annis proximis nulla febris corripuerat praeter unam, quam uxorGa naar voetnoot2 arbitrari solet profectam ab scurrili vexatione inimicissimi mihi tibique amiciGa naar voetnoot3, quem cum affineGa naar voetnoot4 convivio exceperam. Nempe annus erat seculi primus et vigesimus, quo nihil obloqui fas fuit, sed Spartana concoquere patientiaGa naar voetnoot5 necessum erat, utcumque vel cibi et potus reliquiis conspurcassent. Sed post longos logos redeo ad eum, unde coeperam, ϰλιμαϰτῆρα. Vix tertiana desierat, dolor me occupavit colicus, quem non nisi adolescens semel eram expertus. Hinc secutum est grave nephritidos malum, a quo mihi metueram nunquam, quia nullum mali signum hactenus in saccato illo corporis humore animadverteram. Nunc vero me duabus et ultra hebdomadibus perpetuo propemodum lectulo adfixit. Sunt tamen dies jam prope duodecim, quod ab eo videar mihi liber cumque Musis in gratiam redierim ac vires etiam paullatim recipiam. Hoc tam amanti mei significandum putavi, ut, si forte ex fratreGa naar voetnoot6 de morbo intelligens dolore sis affectus, literis meis hunc animo detergeam tuo. Simul illud addo magnum SalmasiumGa naar voetnoot7, - quem diu salvum ac sospitem esse non paullo majoris interest Reipublicae literariae - post morbum gravissimum nunc convalescere magis et magis. In opere de Theologia gentili et Christiana PhysiologiaGa naar voetnoot8 tribus jam mensibus cessatum a typographo, primitus quidem, dum distinetur, editione latina Bar- | |
laeanae commentationis de ingressu Mediceae reginae in urbem nostramGa naar voetnoot1: mox tralatione GallicaGa naar voetnoot2 et BelgicaGa naar voetnoot3, ac mense proximo etiam morbo meo. De tuis cum JansonioGa naar voetnoot4 locutus sum. Nunc ait, nunc negat. Nihil illo lubricum magis. Anguillam aiunt ficulno constringi folio. Hunc quo pacto teneam, vix video. Sed de isto credoGa naar voetnoot5 jam frater et filiusGa naar voetnoot6 ad te scripserint. Nec enim unquam huc veniunt, quin illud, ut Jansonium ipsi compellent, eos moneam; filium imprimis. Jo. MeursiusGa naar voetnoot7 periculose decumbit. Scis, ut arbitror, calculo laborasse ab adolescentia. Nunc vehementius vexatur quam antehac unquam; nec ulcere, ut creditur, vesicae profluere illi solet, nisi purulentus humor. Sic ad me collega ejus StephaniusGa naar voetnoot8, - a quo novam et longe castigatiorem Saxonis Grammatici editionemGa naar voetnoot9 quotidie expectamus - ante mensem et ultra perscripsit nec vitae ejus parum metuit. Vale cum omni familia diutissime. Tuus aeternum
| |
Amstelodami, MDCXXXIX. Pr. Non. Jun. | |
Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, Serenissimae Reginalis Maiestatis et regni Suecici legato ad regem Christianissimum. Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 4 Iunij 1639. Vossius pater. En boven aan de brief: Rec. 30 Sept. |
|