Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4146. 1639 juni 4. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot2.Illustrissime domine, Dicit mihi HeufdiusGa naar voetnoot3 se literas cambii misisse, ex quarum praescripto pecunia, quam ex foedere Galli regno Suedico debent, fine hujus mensis Amstelodami numerabitur. Scire velim, an quod D. SpiringiusGa naar voetnoot4 mihi significavit, pro certo habere debeam ex ea pecunia me consecuturum dimidium ejus, quod mihi debetur. Biennium est, quod nihil accepi magnis pressus impendiis. Salaria et quae ad necessitates publicas erogavi ad XL millia florenorum perveniunt. Si ita res posthac trahetur, non magis ego hic quam apud Batavos D. CamerariusGa naar voetnoot5 sustinere dignitatem potero. Caetera ex literis ad magnum D. cancellariumGa naar voetnoot6 cognoscet Excellentia vestra, cui me commendo. Excellentiae vestrae omni observantia devinctissimus
| |
Lutetiae, 4 Iunii 1639. |