Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4312. 1639 [september] 30. Van C. BarlaeusGa naar voetnoot5.Vir maxime, Misi nuper Mediceam hospitemGa naar voetnoot6, quam te accepisse et legisse gaudeoGa naar voetnoot7. Sed nimius es in exaggerandis authoris laudibus, quibus tanto est ille inferior, quanto | |
tu omnium artium apicem transcendis. Interim laudati abs te, mi pater, dicebat ille apud comicumGa naar voetnoot1, maximum puto. Adscriberem illud Horatii, Principibus placuisse etc.Ga naar voetnoot2, nisi nimio usu eviluisset iam dudum gravissimi poetae sententia. Mitto iam Excellentiae tuae Brisacum captamGa naar voetnoot3. Quid alii de me sentiant, scio et nescio; at illud experior et sentio ipse, ut ut maxime velim Musas meas ἐχεμυϑεῖν, loquacissimum tamen me esse nec, quoties illustre aliquod argumentum offertur, motus meos impetusque compescere posse. Velim nolim, relabor ad veterem insaniam, praesertim hortantibus amicis, quibus non obsequi religio mihi est. Superiore anno sine gloria militavimus non uno loco nec Gallo bene cessere conatus sui. Solum Saxoniae dux BernardusGa naar voetnoot4 belli famam victor asseruit capta urbe situ, opere, praesidiis munitissima. Ego, cui nimia in poesin proclivitas vitio verti solet, tam insignis victoriae testis et praeco esse volui, memor istius. Non decere principes sine vate trophaea suspendere. Non leget haec ipse dux nec sivere fata publicae laudis sensu frui praeclare meritum de republica christiana principem. Tibi, vir illustris, Scazontes hosce transmittere minus horreo, cum propria haec tua laus sit in amicorum vitiis non cernere acutum, sed aspera plana, distorta recta interpretari et, quae forte claudicant, recto talo locare. Nobilissimus VicofortiusGa naar voetnoot5, quo amicius pectus non habet Amstela, etiam clarissimus VossiusGa naar voetnoot6 Idololatriae gentiliumGa naar voetnoot7 scriptor gravissimus valent et te in Batavis circumfusum amicis videre malunt quam eminus et te longinquo alienis in terris tibi gratulari. Amstelod. 30 Octob. 1639. |
|