Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4395. 1639 november 19. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Et ad Lucanum nostraGa naar voetnoot5, mi frater, et poematum ἀνέϰδοταGa naar voetnoot6 recte ad te pervenisse ac tibi ut mea omnia curae esse gaudeo. Poemata dabis cui voles, dum ne ei, qui nostro abusus est nomineGa naar voetnoot7. Nam quod GraswinckeliusGa naar voetnoot8 suggerit remedium et serum est et inane. Editionem illam nostro factam injussu ut cognoscatur, nostra ob multas causas interest. | |
Prolegomena ad PhaenissasGa naar voetnoot1 censeo addenda in fine editionis novae pro mantissa, ne carminum seriem turbent; et tamen utilitatem, quam speravi, praestent legentibus. Filium natu minimumGa naar voetnoot2 quod attinet, et dixi ei et scripsi jam saepe, quam indignum sit nobis eum periculis se objicere eorum hominum causa, qui omni bello crudelius in rempublicam et nos grassantur. Apud D. BrederodiumGa naar voetnoot3 nihil potest sperare nisi exiguum aut tardum incertumque. Nam et ille alios habet, quos respiciat nobis iniquos. Mementote illud in Sophompanea: AEgyptus tibi sit patria. Sic est meritaGa naar voetnoot4 Suedia nobis patria est. Ei vitam nostram dicare debemus, ab ea honores mereri et exspectare. Magna est BanneriiGa naar voetnoot5 virtus: neque minus facile ibi miles ex provinciarum tributis quam apud vos victitat; nisi quod exiguntur illa ibi per militem, apud vos per apparitores. Qui autem in miseros homines misericors esse vult, reperit ubique bene faciendi materiam. Neque aliena culpa insontibus nocet. Egregium illud de NervaGa naar voetnoot6 Temporibusque malis ausus est esse bonusGa naar voetnoot7.
Quod si militia actuosa filio displicet, sperem aut in domo D. Bannerii aut in curatione aliqua operum, machinarum aliarumve rerum operam ejus posse esse utilem et cum honore. Ego certe non cessabo eum juvare et, ut spero, tot alibi amicos, quot in Batavis inimicos reperiam; quibus inimicis si supplicem se facere in animum induxit, haud dignus est, qui me patrem vocet. Exercitus Suedici multi sunt, multa loca, multa spes. Si apud vos vexillifer quam ductor ordinum alibi esse mavult, animi est nec erecti satis nec memoris, quam honorato in loco fuerit. Valde exspectamus, quid constitutura sit Anglia, tum in PalatiniGa naar voetnoot8, tum in Batavorum negotioGa naar voetnoot9. Heri D. comes LicestriusGa naar voetnoot10 apud regemGa naar voetnoot11 pro Palatino locutus est ex mandato sui regisGa naar voetnoot12. Galli vero trahent id negotium atque interea res suas ad Rhenum constabilient. Hispanos in Britannam quicquam moliri neutiquam credibile est. Non facile rex HispaniaeGa naar voetnoot13 aliam parabit classem. Vale, mi frater. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 19 Novembris 1639. ElzeviriusGa naar voetnoot14, qui Amstelodami est, offert se meis omnibus edendis. Velim scire, an sit bonae fidei et an habeat quae oportet. | |
Legi magnam partem Heinsianorum ad Novum TestamentumGa naar voetnoot1. Erunt in quibus ipsi dicta et ante ipsum mihi, sed non ante edita, magnis argumentis probabo. Vidi et Salmasii praefationem ad librum de usuris secundumGa naar voetnoot2. Etiam ab ipso non poenitebit discere. Rogo gratiae habeantur D. Salmasio pro misso ad me libro. Respondebo ipsius beneficio utprimum potero. Inspexi librum. Video omnia plena reconditae eruditionis. Graswinckelii consilia omnia mihi suspecta sunt. Suas res agit. |
|