Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot4132. 1639 mei 28. Aan Willem de Groot4.Mi frater, Venit ad vos uxor mea et quidem mari, quia a Bruxellis diploma sine contumelioso in Hollandos nomine non potuit impetrare5. Etiam atque etiam rogo, ut quod fecisti hactenus non minore tuo labore quam meo bono res nostras et ipsius consilio tuo juvas. Petrum6 nostrum puto quamprimum transferendum, ut civis fiat urbis florentissimae et illi quoque foro ac negotiis adsuescat. Ego eam et ejus amantes siqua in re juvare potero, faciam id perlibenter. Si Historiae nostrae7 et Anthologia8 edi ibi non possunt, quaerendus hic erit librarius. Omnino puto me hoc debere posteritati, ut dum vita, dum valetudo suppetit, omnia mea curem edi, et si fieri potest saepius et semper accuratius. Feci notas cum multis novis ac veteribus testimoniis ad nostra de Iure belli | |
ac pacis1. Nunc omnia testimonia colligo ad firmanda quae nobis dicta de Veritate religionis christianae2. Gothica nostra et Vandalica3 postrema edam. Mitto tibi effigiem Calvini4, non ex Barlaeo5 aliorum calumniis, sed ex ipsius scriptis aliisque non suspectis testibus depromtam. Non edetur facile his in locis, non a calvinianis qui, αἰ εἰ γιγνώσϰουσιν ἑὸν φίλον ἡνιοχῆα6. Ac ne a pontificiis quidem, utpote consciis et se eorum teneri, quorum ille merito accusatur. Lutherani, qui multum deferunt magistratibus et haereticorum, parcunt sanguini, probabunt hunc librum idque experimento apud quosdam pransus didici. Possit ergo edi Lubecae aut Hamburgi. Vale et fac saepe res vestras norimus. Ego eo minus nunc scribo, quod omnia mea uxori non minus sunt nota quam mihi, et neque memoria neque facundia ei desit. Tibi obligatissimus frater
| |
28 Maji 1639. |
|