Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4131. 1639 mei 28. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime domine, Ad AlbinianaGa naar voetnoot3 jam esse Excellentiam vestram ex literis ejus XV hujus mensis datisGa naar voetnoot4 cognovi. Neque dubito, quin et secessusGa naar voetnoot5 hujus et caeterorum consiliorum Excellentia vestra justissimas causas habeat. Deum, ut ea omnia in bonum publicum Excellentiaeque vestrae vertat, rogo. Illud vero vel maxime, ut in legatione tanta cum laude, tanta cum regni utilitate obita retineri ipsa possit; quod cum precor, meum quoque gero negotium, qui a tantae prudentiae peritiaeque colega plurima et didici et discere potero. Dux VinariensisGa naar voetnoot6 ipse quidem Brisaci est, ni fallor, at copiae ejus adhuc in comitatu Burgundiae haerent, ubi S. Claudii oppidum vi cepere. De BanneriiGa naar voetnoot7 successibus multum gaudet haec regia. Sed ut maneat nobis haec felicitas, distrahi ab eo partem hostilium copiarum et satis vident ipsi et ego monere non desino. Sed romanae aurae adversum nos flant venitque jam huc novus nuntiusGa naar voetnoot8, qui fascias cunales a pontificeGa naar voetnoot9 benedictas adfert. Batavi non in hoc tantum mari, ubi insignem expeditionem gravis sumptus sustinent, sed et Brasiliae in locis difficile habent negotium. RexGa naar voetnoot10 tamen non desinit quantum potest eos excitare, ut etiam terra agant aliquid partemque Hispanici militis a rege avocent, quo melius procedant regi illata in Flandriam arma. Ad Hesdinum enim jam et flexuosis itineribus accedi et machinarum incursu res geri coepit. Moram facient egregia oppidi munimenta sex propugnaculis partim | |
et paludeGa naar voetnoot1 defensa ultraque lunatis operibus, fossa aquosa, deinde vallo exteriore. Sed praesidii non ita multum est, ad novem centurias et agrestium sexcentos. Pars enim praesidii missa fuit jam ante ad S. Audomari oppidum, quod periclitari credebatur sparsa a Gallis eo se iturosGa naar voetnoot2 fama. In Italia agris potitur hostis, Casale undique circumvenit, apto loco obsidet Trinum nulla vi obvia, Gallis pro occasionum celeritate tarde Alpes transeuntibus. Pro rebus Suedicis, quas nuntiat, Excellentiae vestrae gratias habeo. Daniae legatosGa naar voetnoot3 in Suedia nihil egisse et audio et credo. Quod Bremae fecit archiepiscopusGa naar voetnoot4 satis violentum mihi videtur neque novis motibus egent per Germaniam res protestantium. D. Bannerius ut spero in tantis successibus memor erit suae securitatis potiorem esse curam debere, quam ulciscendi hostis. TurcamGa naar voetnoot5 puto seposuisse ad tempus cogitationes de nostro orbe; videtur enim PersamGa naar voetnoot6 magis magisque inflammari, ad quam rem nova causa accessisse dicitur petita in ipsa Babylone vita ejus Persarum insidiis, qui cum pulvere bellico cuniculum mosqueae subdiderant, in quam festo die venturus sultanus credebatur. Sed eum imber et bonum fatum domi detinuit. Cuniculus suo tempore crepuit et qui doli auctor fuerat supplicium evasit facta sibi manu morte. CXXX servi navem longam Turcicam occisis, qui conscii non erant, suae potestatis fecere repertaque per Hellespontum fuga lucrati sunt libertatem. Ad Anglorum et Scotorum concordiam nihildum spei video. Optare tamen eam non desino. Sine regia auctoritate privatos Anglos suas naves locare ad perducendos Dunquercam Hispanos et pecuniam hic rumor est. Qui si est verus, sine regisGa naar voetnoot7 offensa impugnari illi a Batavis poterunt. Principem CondaeumGa naar voetnoot8 a reditu in Burgundiam arcent adhuc Hispanorum in Galliam molitiones. Itaque ille nunc quoque in Aquitania subsistit. Interim ipse quoque Burgundiae ducatus non extra omne periculum est. Duplici enim via penetrare hostis potest et e valle Augusta apud Taurinos, quam tenet, et per Helvetiorum terras pontificiis pagis daturis militem, protestantium autem, si Bernates excipias, nullis satis animatis, ut iter vi prohibeant. Certe SarmientusGa naar voetnoot9 Friburgi est ibique tria millia a pontificiis pagis exspectat promovetque rem sex mensium praerogato stipendio Bernatiumque tentat animos. Inter Rhaetos et Hispanos gliscunt discordiae illis militem in Mediolanensem agrum a se ire non ferentibus, his subtrahentibus stipendia, quae ad castellorum prope Rhenum custodiam dabantGa naar voetnoot10; eoque res processit, ut Curiae Rhaetorum deliberetur, an duo, qui ibi sunt, Hispaniae agentesGa naar voetnoot11 retinendi sint, donec | |
Rhaetorum, qui Barcinone detinentur, legatiGa naar voetnoot1 advenerint, quae omnia pulchras dant Gallis occasiones, si uti et properare norint. Ravensburgi de bello ad Rhenum deliberant caesariani duces. Deus orandus est serio, ut pacem extorqueat nolentibus, bonam det volentibus. FeuqueriusGa naar voetnoot2 in eo est, ut Mosam transeat. SavelliusGa naar voetnoot3 in Italiam it monasticam vitam acturus. Addam votum alterum pro Excellentiae vestrae et valetudine et rebus. Excellentiae vestrae perpetuo devinctus observantiae cultu
| |
Lutetiae, 28 Maii 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alphenae 15 Juny st.n. A.o 1639. |
|