Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4130. 1639 mei 28. Aan J. CamerariusGa naar voetnoot2.Vir nobilissime, Gratae mihi fuere Nobilitatis vestrae literae datae 16 MaiiGa naar voetnoot3 et quae iis continentur libenter cognovi optoque sociis et amicis regni Suedici omnia felicia. Quae hic habemus non ita multa, sunt comprehensa meis ad illustrissimum D. parentem Nobilitatis vestrae literisGa naar voetnoot4. Eas literas apertas ad Nobilitatem vestram mitto idemque sum facturus in posterum. PiccolominaeumGa naar voetnoot5 mansurum in Belgicis partibus, sed partem ab eo copiarum | |
ad caesarianos mitti hujus aulae opinio est. Quo modo se elector SaxoniaeGa naar voetnoot1 eximere bello possit, equidem non video. Lunaeburgici et Brunsvicenses medii esse volent, dum nostrae res meliores sunt, si fortuna contra nos flare coeperit, ex mediis hostes fient; nam et fides et constantia e Germania emigrasse videntur. Batavi rectius mihi facturi videntur, si in Daniam alios, alios in Poloniam mittant, tum ne regum postpositus fiat ipsis immitior, tum ut eodem tempore res utrobique geratur communicatis legatorum inter se per literas consiliis et actibus. Nobilitati vestrae opto prosperrima. Nobilitati vestrae ad omnia officia paratissimus
| |
Lutetiae, 28 Maii 1639. |
|