Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4338. 1639 oktober 15. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Accepi, mi frater, circa idem tempus literas tuas valde veteresGa naar voetnoot6 per GronoviumGa naar voetnoot7 et bene recentesGa naar voetnoot8, quippe scriptas 3 Octobris per tabellarium. Ex his legi cum voluptate quae scribis de Lugdunensi bibliorum editioneGa naar voetnoot9. Quae vero ibidem de libris illis ecclesiasticis, qui male apocryphi vocantur, conveniunt cum iis, quae eo de argumento scripsit Albericus GentilisGa naar voetnoot10. Quartus Esdrae qui dicitur omnium consensu a canone removetur. In alteris narrantur quae nunc aguntur circa Britanniam. Angli omnes existimant stationem amplexu terrae suae prope circumdatam terrae accessionem esse ibique sibi plenam esse jurisdictionem. Privatis vero Anglis sine publica auctoritate permissum suo ipsorum periculo operam ac naves locari utris volent bellantium. Haec quo exitura sint, totus orbis vicinus intentus expectat. Ad filiae causamGa naar voetnoot11 ut veniam, persto sentire quod scripsi nuperGa naar voetnoot12, ubi de | |
forma actus agitur, spectandum actus locum, ubi quaeritur, an persona indonea fuerit, locum domicilii; ita video sentire iurisconsultos plerosque. Ubi de manu testatoris movetur controversia, non dubito, quin agatur in Gallia, sicut apud nos ageretur in testamento patris inter liberos aut militari scripto. Puto autem non tantum aliquammulta esse illic apud vos, qui manum norint, sed et aliquos, qui illum de facto hoc testamento loquentem audierint. In Gallia mortuus possessionem ipso jure ad haeredem transmittit. Sed de utroque inquiram ubi primum potero eruditorum sententias. Zenonis effigiesGa naar voetnoot1 melius forte Hamburgi quam alibi posset edi. Sed totum illud tui esto arbitrii. Saluta quaeso parentesGa naar voetnoot2 et amicos. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 15 Octobris 1639. In Gallia qui instrumentum prolatum falsi accusat, necesse est, ut inscribat, ut in crimine, et ipse falsarii poenam subeat, nisi evicerit. Filium nostrum Petrum rogo moneas meminerit, cui studio se addixerit parcatque et pecuniae et tempori. |
|