Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4352. 1639 oktober 24. Van Willem de GrootGa naar voetnoot3.Frater optime, Tandem deliberationes frequentes de invadendis Hispanis finem habuere extatum. Nudiusquartus archithalassus nosterGa naar voetnoot4 aggressus est hostes nebuloso tempore et praetervectus Anglos, qui lateribus adjacebant, Hispanicam classem nec opinantem aggressus, ut in subitis fieri solet dum fluctuant animi nec ubique provideri potest, eam nisu non maximo disjecit. Naves ignivomae bene quod officii erat fecerunt, sed ita ut et unica e nostris navis, quae Hispanicae adherebat, incendio sit consumpta. Variant etiamnum, ut in novis, rumores; constantior opinio est duodecim naves a nostris captas, exustas aut depressas aliquot, septendecim ad littus Anglicum adactas, totidem ex angustiis in apertum mare evasisse, quibus cum pluribus noster archithalassus imminet. Angli in nostros hostilia non sunt ausi. Id quomodo HispanoGa naar voetnoot5 probaturi sint, ipsorum fori esto: illud scio Anglos ad protegendam tantam classem ex faedere non fuisse obligatos; siquae inter Anglos et Hispanos oriantur rixae, totum id nobis lucro credet atque ita tenebitur Anglus animi sui sensa apertius quam antehac exponere. Vogelianam poematum tuorum editionemGa naar voetnoot6 dum lego, video multa irrepsisse menda ideoque magis dolet meum nomen titulo praefigi; misit tibi mihique exemplar, quorum alterum ut ad te curetur, curabo. Omnia vetera reperio: dedicationem epistolam tuam, carmina; nihil accessit praeter Sophompaneam, Baptizatorium, Silvam. De reliquis quod fieri velis, indica. Vale, frater optime, et nos tui amantes amare perge. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIV Octobris 1639. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Nov. (verbeterd uit ‘Oct.’) 1639. En in dorso: 24 Oct. 1639 W. de Groot. |