4367. 1639 november 5. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.
Narrationem, mi frater, tuam de rebus mari gestis scriptam Octobris 24Ga naar voetnoot6 recte accepi gratiasque ago. Misi ad te per filium natu minimumGa naar voetnoot7 nova nostra poemata. Ea cui voles trades, dum ne VogelioGa naar voetnoot8, qui nos decepit tuoque abusus est nomine. Exemplar non curo. Si certus esse possem de BlavioGa naar voetnoot9, primum eum mea editurum ordine eo, quem ego praescriberem ac primo ἀνώυμα quaedam, deinde nullam interpositurum moram, quod in aliis fecit, praeterea usurum correctoribus, qui latina Graecaque intelligant, possem in multum tempus ejus praela exercere.
| |
Sed terret me VossiusGa naar voetnoot1, qui et MeursiiGa naar voetnoot2 et suo nomine multa de eo queritur. Rogo diligenter inquiras.
Habeo penes me libros correctos de Iure belli et pacisGa naar voetnoot3 et notas, quae tantae sunt, quantum libri ipsius dimidium aut ultra. Sed quandoquidem de nova horum editione scripsit CramoisiacusGa naar voetnoot4, exspectatur Blavii responsum. Id ubi cognovero, videbo, quid fieri possit. Post edita pauca ἀνώνυμα exigui impendii et haud dubie multos tractura lectores in Gallia, Anglia atque alibi, valde desidero edi nostra ad Novum TestamentumGa naar voetnoot5, quae bene descripta sunt. Post id AnthologiamGa naar voetnoot6, deinde historias BatavicasGa naar voetnoot7 et GotthicasGa naar voetnoot8. Nunc etiam ad quaedam Veteris Testamenti loca annotoGa naar voetnoot9 perutilia. Habes temporis, quod a negotiis mihi superest, rationem.
Vale, frater optime.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
| |
Lutetiae, 5 Novembris 1639.
Cum videam Argentoratensem Taciti in folio editionemGa naar voetnoot10 nimis diu trahi, constitui ei, qui primus Tacitum est editurus, meas notasGa naar voetnoot11 non magnas, sed nec inutiles dare. Si quid tale rescieris, mone me.
Quae de antichristo commentati sumusGa naar voetnoot12 et sine nomine constituimus edere, audio D. UtenbogardoGa naar voetnoot13 et EpiscopioGa naar voetnoot14 minus probari. Ego certus sum illos non dicturos probabiliora et nostra valde probari a Gallis et Anglis, qui videre.
|
-
voetnoot8
- De Leidse uitgever Hieronymus de Vogel.
-
voetnoot9
- De Amsterdamse uitgever Dr. Johan Blaeu.
-
voetnoot1
- De Amsterdamse hoogleraar Gerardus Johannes Vossius.
-
voetnoot2
- Johannes Meursius. De uitgave van zijn werken door Dr. Johan Blaeu ondervond aanzienlijke vertraging.
-
voetnoot3
-
Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturæ & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII; Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
-
voetnoot4
- De Parijse uitgever Sébastien Cramoisy.
-
voetnoot5
-
Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm, Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
-
voetnoot6
-
Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti et typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV; Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
-
voetnoot7
-
Hvgonis Grotii Annales et historiæ de rebvs Belgicis. Amstelædami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII. Cum Privilegiis S.C. Majestatis; & Ordd. Belgicæ Foederatæ, nec non Holl. West-Frisiæque, per annos quindecim; Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
-
voetnoot8
-
Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim
versa, partim in ordinem digesta. Præmissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
-
voetnoot9
-
Hugonis Grotii Annotata ad Vetus Testamentvm. Tomvs I. Lvtetiae Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, Regis & Reginæ Architypographi, et Gabrielis Cramoisy. viâ Iacobæâ, sub Ciconiis. MDCXLIV. Prostant Amsterdami, Apud Iohannem Blaev. ... Tomus II ... Tomus III; Ter Meulen-Diermanse, no. 1137.
-
voetnoot12
-
Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
-
voetnoot13
- Johannes Wtenbogaert, leider der remonstranten.
-
voetnoot14
- Simon Episcopius, remonstrants theoloog.
|