Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4366. 1639 november 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot10.Illustrissime domine, Gratias habeo pro longa dissertatione in literis 24 OctobrisGa naar voetnoot11.
Gallicum praesidium nondum in Brisacum introductum est, quod pecuniae | |
adhuc aliquid desideraretur. Aiunt Galli se cum Vinariensibus ire Spiram et ei vicina versus decliviore jam anno quam ut ad obsidiones magna spes sit. Quare quid acturi sint, non satis video. Ad Hohentwilum aliquae sunt etiamnunc hostium copiae. Pars eorum aliqua dicitur se conjunctura cum PiccolominaeoGa naar voetnoot1, bona Gallis materia praelia quaerentibus. CardinalisGa naar voetnoot2 factum principis electoris PalatiniGa naar voetnoot3, quod regeGa naar voetnoot4 inconsulto tali cum proposito in Galliam venit ignotusque transire voluit, plurimum improbat. Scripsit ad eum et ad regem elector Palatinus literas, quae laudantur, ex arce Molini. Paratur tamen ei locus in arce Silvae Vicennensis supra principem CasimirumGa naar voetnoot5, a quo malo quamprimum ut liberetur, in regis AngliaeGa naar voetnoot6 potissimum erit manu. Nam quod Angli sperant Vinariensem exercitum ostensurum graves animi motus super hoc facto, vereor, ne inane sit tantis jam experimentis cognito, quantum apud illos pecunia valeat. Praeterea domesticis Palatini, qui in hac urbe sunt, vetantur et equi dari et pecuniae. Si pridem Anglia ad foedus aequum venisset cum Suedia Galliaque, non modo vitatum fuisset hoc in domo Palatina tam diu infelice novum vulnus, sed, quantum conjectura datur assequi, jam princeps ille in partem terrarum suarum esset repositus aut habuisset de BavaroGa naar voetnoot7 ultionem. Sed nunc quoque sero quam nunquam sapere praestat. Wilhelmum VinariensemGa naar voetnoot8 arbitror privatarum rerum haereditate creta contentum fore. Galliae cum exercitu pacta non eduntur, sed et exercitus et urbium se dominos praedicant Galli. Cum landgraviaGa naar voetnoot9 utinam in Suedia bene confiat negotium. Multum enim in eo hoc tempore momenti vertitur. Dicuntur Scoti bona episcoporum, quae fuerant in Scotia, offerre duci EboracensiGa naar voetnoot10; quae liberalitas neque regi puto neque Angliae episcopis placitura est. Aliquid est arma esse posita, sed timendum est, ne nimia libertatis cupido et regis laesa auctoritas aliquando in gravius malum erumpant. Magnum est quod mari sibi decus pepererunt Batavi. Factum eorum ab Anglis improbatum et arces et classis Anglica jactis telis ostenderunt. Verum commode evenit, quod Hispani acceptam cladem Anglis imputant non tradito in tempore, quem Hispani emerant, bellico pulvere. Solent tam praeclari successus victoribus invidiam parere; quod ne Batavi, sentiant apud Anglos, Polonos, Danos praemetuo. Foedus, quod Batavi cum Suedis cupere videntur, refert ad commercia pertineat an etiam ad prolatandum bellum. Est enim illud hoc facilius, quamdiu con- | |
stitutum non est, an cum Gallis Suedi renovare foedus debeant. De legato PolonicoGa naar voetnoot1 quod facere constituit Excellentia vestra, multum probo. Protestantium in Rhaetia consilia a contraria factione opprimuntur et cuncta ibi cedunt pecuniae Hispanicae. Legatus GallicusGa naar voetnoot2 Constantinopolim jam advenit. Non omittet, puto, si poterit, Austriacis negotium facessere. Parantur copiae ad eximendum periculo Casale; difficile est iter. PontifexGa naar voetnoot3 novas pactiones molitur. De Salza quid futurum sit, in magna sumus exspectatione. Nam princeps CondaeusGa naar voetnoot4 cum viginti peditum, sex equitum millibus, machinis sexdecim parat auxilium ejusque rei significationes per ignes dedit obsessis, qui de fossa hostem felici eruptione dicuntur depulisse. In bona spe sunt Galli. Ego rem incertam judico valido, qui ibi est, Hispanorum exercitu et castris mediocriter munitis. Etiam lunatum opus quoddam urbi tuendae praejacens ab Hispanis captum intelligimus. Deus cuncta in bonum vertat Excellentiaeque vestrae adsit semper favens. Excellentiae vestrae perpetua observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 5 Novembris 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato Apud Praepot, Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R.A.o 1639 Hagae Comitis 2/12 IXbris. |
|