Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4386. 1639 november 14. Van Willem de GrootGa naar voetnoot9.Frater optime, Gratias tibi ago summas, quod mihi studiorum tuorum rationem perscribere non sis gravatus in iis, quas V hujus mensis ad me dedisti, litterisGa naar voetnoot10 et gaudeo tantum tibi a publicis curis superesse otii, ut tam luculenter rempublicam litterariam juvare possis. Ego de excudendis iis, quae jam parata sunt, cum filioGa naar voetnoot11 egi, qui et ipse a te ejusdem materiae litteras acceperatGa naar voetnoot12. Is propediem Amstelodamum ire cogitat, ubi de tot hoc negotio latius inquiret, quo intellecto pro re nata consilium sumemus. Interea offert jam se aliquid, in quo studia mea etiam possis juvare. Amstelodami quippe accidit, ut filia viginti annis minor deserta domo paterna se in alia provintia matrimonio copularet cum juvene quopiam, qui eam nunquam apud | |
parentes petierat conjugem. Quam ob rem pater offensus filiae, dum viveret, reconciliari noluit et mortuus testamento suo eam exhaeredasse reperitur; id an subsistere possit quaeritur. Introductionis tuae lib. 2. c. 18Ga naar voetnoot1 video a te referri jam olim apud nos receptum, ut talis exhaeredatio possit fieri, sed quia auctoritates ego nullas in promtu habeo, quaeso laboranti subvenias indicesque, quibus id curiarum sententiis, aliisve placitis aut receptis moribus firmare valeas et an nullam vetusti illius juris mutationem agnoscas. Meretur sane haec quaestio disquisitionem et potest saepius usuvenire, quare certi aliquid mihi statuendum, ne in consiliis fluctuem. Tum et illud rogo expedias, an in causa praepositi HolshemiensisGa naar voetnoot2 nihil boni e Gallia sperandum sit, ne diutius animi pendeat. Poemata tuaGa naar voetnoot3 dum perlego et hoc rogandum duxi, an epigrammata, quae de victoria BarbarossaeGa naar voetnoot4 et in mortem ToirasiiGa naar voetnoot5 scripsisti, non aliquam tibi invidiam sint creatura, illud Romae apud pontificemGa naar voetnoot6, hoc vero apud Gallos utpote Toirasii victoriis male usos. Tum vero in carmine ad BignonumGa naar voetnoot7 hiatum invenio in hoc versu: Saporis auram dulcisGa naar voetnoot8 ex melle,
quem suppleri velim. Sparguntur hic varii de rebus a BanerioGa naar voetnoot9 gestis rumores, aliqui ab oppugnatione Pragae rejectum ferunt, alii caesarianos acie victos, Pragam captam asserunt, quod SpiringiusGa naar voetnoot10 quanquam non satis certum hic apud proceres vulgavit. Vale, frater optime, et nos amore solito prosequere. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XIV Novembris 1639. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 14 Nov. 1639 W. de Groot. En boven aan de brief: Rec. 22 Nov. en: De Episcopio. In margine (ter hoogte van ‘lib. 2. c. 18’): lex Wisigotthica. |
|