Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4385. 1639 november 12. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir eximie, Cum in idololatriae argumento, et quidem ea, qua soles, diligentia verserisGa naar voetnoot6, consulendum te putavi de sensu partis prioris praecepti in Decalogo, ut Hebraei numerant, secundum obtinentis locumGa naar voetnoot7. Videntur mihi rabbini, et inter eos doctissimus ManassesGa naar voetnoot8, sentire וGa naar voetnoot9 illud, quod sequitur post לספGa naar voetnoot10 non esse distinctivum, sed ἐξηγητιϰόν, itaque toto illo membro vetari τὰ ἀνάγλυφα, quae formam praeferant animantis ullius, sub eo nomine etiam astra comprehendendo. Et scio saepe וGa naar voetnoot11 sic sumi, et in aliis locis ejusdem sensus וGa naar voetnoot12 illud omitti. Sed movet me, ut dubitem, an haec perpetua fuerit interpretatio, quod LXX ponunt εἴδωλον, οὐδὲ παντὸς ὁμοίωμαGa naar voetnoot13, quodque PhiloGa naar voetnoot14 dixit μὴ ἄγαλμα, μὴ ξόανον, | |
μὴ γραφήνGa naar voetnoot1, qui et alibi γραφιϰὴν ϰαὶ πλαστιϰὴν vocat βλαβερὰς δημιουργούςGa naar voetnoot2; et JosephusGa naar voetnoot3 non uno in loco prohibitas ait omnes ζωῶν μορφὰςGa naar voetnoot4 et sequuntur id mahumetistae, unde nisi ex judaismo? Puto et hodie judaeos hominum picturis abstinere, quod non video unde fluat, nisi ex hoc praecepto. Eodem me trahunt loca Levit. XXVI, I et Num. XXXIII, 52 ut sunt in hebraeo. Contra hanc interpretationem opponi posse video vexilla quatuor, in quibus picturae animalium, etiam hominis, sed dici potest, quae ante legem facta sunt a lege excepta esseaant.. Cherubini Ezechielis extra τὰ ἅγια τῶν ἁγίωνGa naar voetnoot5 forte ἀλληγοριϰὸν habent aliquid, non ἱστοριϰὸν; nam etiam in aulaeis templi picturas fuisse negat JosephusGa naar voetnoot6. De his rogo, quid aut iam scripseris aut sentias re etiam, si placet, cum Manasse communicata mihi pro perpetua tua bonitate et amore nostri perscribas. UxoremGa naar voetnoot7 doctissimosque filios tuosGa naar voetnoot8 amicissime saluto. Tuus tuo iure
| |
XII Novembris MDCXXXIX. |
|