Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4075. 1639 april 18. Van Willem de GrootGa naar voetnoot7.Frater optime, GronovioGa naar voetnoot8 ad vos properanti nullas ad te litteras dare fragitii loco foret; cum enim tibi amicitia sit notus et nobis etiam familiaritate conjunctior, potuit ille jure suo id a nobis officii genus exigere, quod requisiti etiam ignotis nunquam negamus. Illud certe supervacuum foret, si juvenem jam publicis aliquot studiorum speciminibus celebrem tibi multis verbis vellem commendare, quare duorum jam hominum opera parcam libens, et mei scribendi et tui legendi, quae sine taedio legi vix possint. | |
Ad alia veniam, incidi his diebus in versionem Belgicam BibliorumGa naar voetnoot1 Ordinum Faederatorum sumtibus factam, et miratus sum me inibi reperire libros apocryphos in calcem operis post novi testamenti scripta rejectos. Dumque ejus rei causam inquiro, video id decreto synodi Dordracenae factum, et rationes reddi in epistola praeliminari; quas dum revolvo, etiam magis mirari caepi. Adduci quippe rationes sane frivolas, quandoque et tales, quae canonicos libros calumniari volentibus non parvam ansam dare videantur. Varia enim in receptis ab omni aevo libris occurrunt, quae excusari facilius non possint quam ea, quae hic in apocryphis accusantur. In IVo Esdrae libro - quem quidem ego haud magni prae aliis facio - hoc carpitur quod de Leviathan et Behemoth c. VI, 49Ga naar voetnoot2 dicitur, quasi non et similia in IoboGa naar voetnoot3 et alibi occurrant. Tum et illud quod c. IV, 41Ga naar voetnoot4 affertur cellulas animarum in inferno similes esse matrici, quae verba de sepulchris accepta nihil habent incommodi, nec abludit locutio Esaiae, c. XXXVI, 3Ga naar voetnoot5. Et quid dicemus de loco Apocalypsi, c. VI, 9Ga naar voetnoot6. Illi vero, qui biblia transtulere, contra hunc locum dum afferunt Eccl. XII, 7Ga naar voetnoot7, II Reg. II, 11Ga naar voetnoot8, Math. V, 3Ga naar voetnoot9 et 12Ga naar voetnoot10, Luc. XVI, 22Ga naar voetnoot11 et XXIII, 43Ga naar voetnoot12, II Cor. V, 1Ga naar voetnoot13, multa in tali argumento minus forma allegant, quod hic fieri non oportuit. In libro Tobiae ajunt Angelo affingi mendacium, quod c. V, 18Ga naar voetnoot14 se dicat Azariam magni Ananiae filium et c. XII, 15Ga naar voetnoot15 Angelum se vocet Raphaelem; sed profecto magna haec est incogitantia, nam aut multa in canonicis scriptis stare non poterunt aut facilis hujus objectionis est solutio, si hebraeam vocum interpretationem sequi velimus, etsi Tobias in alium sensum verba acceperit idque Angelo etiamnum celare se volenti non fuerit incognitum. Praeter alia et hoc afferunt, quod dicant loca, quae c. III, 7Ga naar voetnoot16 et c. IX, | |
6Ga naar voetnoot1 extant, invicem pugnare: in illo enim dici Saram in urbe Rages habitasse, in hoc vero Angelum ex paterna Sarae domo Rages missum; quae sane cum inspicerem, ridere coactus sum hominum incogitantiam et negligentiam supinam, cum textus dicat Saram cum patre Raguele Ecbatanis habitasse atque inde Angelum Rages sive Ragam, quae Straboni aliisque nota urbs est Mediae, ad Gabaelem petendi argenti gratia missum. Iudithae etiam historiam eo nomine carpunt, quod ipsa decipiendi Holofernis causa falsa quaedam dixisse perhibeatur c. X, XI, XIIGa naar voetnoot2 quasi vero non scribantur paria de Jaele Jud. c. III, 21Ga naar voetnoot3 quae et eo nomine a Debora laudatur c. V, 24Ga naar voetnoot4. In libro Sapientiae hoc reprehendunt, quod dicat author se sine peccato originis natum c. VIII, 19, 20Ga naar voetnoot5, quod ajunt contrariari Psalm LI, 7Ga naar voetnoot6; negant et ea esse credibilia, quae de origine idolorum c. XIV, 15Ga naar voetnoot7 et de terriculamentis spectionum c. XVII, 3Ga naar voetnoot8 scribit, quae ego commode accepta verisssima puto, imprimis vero posterius hoc de occultum quatiente animo tortore flagellum. In SiracideGa naar voetnoot9 culpant, quod in praefatione auctor dicat se trigesimo octavo EuergetisGa naar voetnoot10 anno in Aegyptum venisse, cum nullus eo nomine rex tamdiu regnaverit; et tamen numerus iste ad annos Siracidis optime referri valet, utpote qui tunc ejus aetatis fuerit addita temporis circumstantia ex nomine regis, qui tunc regebat desumta, cui interpretationi favet et versio HieronymiGa naar voetnoot11, et ipsa ea, quae jam Belgice vulgatur in verbis: Ick dan gecomen zijnde in Egypten in het achtendertichste jaer, ten tijde des Conincx Euergetis, ñ.Ga naar voetnoot12 quanquam etiam scio in numeralibus saepe multa reperiri in aliis libris, quae sine emendatione vix sanari possint. Tum et illud reprehendunt, quod contradicat aeternae divinitati filii Dei, quippe qui c. I, 9Ga naar voetnoot13 et c. XXIV, 10Ga naar voetnoot14 sapientiam Dei creatam esse dicat, quod contrariari adjunt Salomonis loco Proverb. VIII, 22Ga naar voetnoot15. Praeterea et arguunt locum c. III, 3Ga naar voetnoot16 et XXIX, 15Ga naar voetnoot17, ubi peccata, eo qui parentibus exhibetur honore et eleemosynis, ablui perhibentur; quo jure, ipsi viderint, nam hae quidem locutiones facile defendi possunt neque abludunt aliae in novo testamento. Illud | |
vero stultum, quod hunc auctorem reprehendunt in c. XXV, 31Ga naar voetnoot1, ubi suadet viro faeminam male morigeram dimittere, quod ipsum pugnare ajunt cum effato domini Math. V, 32Ga naar voetnoot2 et XIX, 8, 9Ga naar voetnoot3, quasi vero aliter scribere non debuerit, qui ante Christum sub lege vixerit, quam nos, qui post abrogatam jam permissivam istam repudii legem sub evangelio vivimus. Sunt et alia quamplurima ejusdem notae; nos per otium haec excerpsimus, ut inde tibi constet, quam perfunctorie et quam parvo cum judicio hi homines rem tanti momenti, tantarum impensarum, tractaverint quos ego sane, cum haec scriberent, aut somniasse aut aliud egisse crediderim. Sed longius quam proposueram progressus ulterius te his meis quisquiliis non detinebo; quare finem faciam te tuosque Dei immortalis praesidio commendans. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
XVIII. Aprilis 1639. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Sa Ma.té et Couronne de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 18 Aprilis 1639, W. de Groot. De Biblijs Lugdunensibus et Apocryphis. |
|