Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4339. 1639 oktober 15. Aan G. MüllerGa naar voetnoot3.Nobilissime domine, Ex literis Nobilitatis vestrae datis 20 SeptembrisGa naar voetnoot4 libenter cognovi et res nostras prosperas et curam vere amicam Nobilitatis vestrae pro rebus meis, quae sane remedium desiderant. De XIX millibus thalerorum imperialium accepi post tantas moras a D. SpiringioGa naar voetnoot5 VII tantum, de reliquo negat se nunc, cum pecuniam habeat, habere mandatum; ubi mandatum acceperit, non erit, ut prospicio, pecunia. Nam Batavicum illum fontem video exarescere. Rogavi saepe magnum D. cancellariumGa naar voetnoot6, ut mihi permitteretur, quod legatis omnibus antehac licuit, de pecunia sociali, cujus solutiones maximo hic labore promoveo, deducere id, quod mihi quoque tempore debetur, aut ut alia aliqua in posterum ineatur ratio, qua et praegravibus mihi erogationibus et animi anxietate liberer. Nihil adhuc responsi accepi. Pro Domino interim CamerarioGa naar voetnoot7 venisse mandatum, ut plene ei solvatur, gaudeo rogoque Nobilitatem vestram, ut, quantum honeste et sine incommodo suo poterit, me in re aequissima et ad regni etiam dignitatem pertinente adjutet; quod facturum spero etiam illustrissimum D. SalviumGa naar voetnoot8. Si mihi libuisset uti Gallicis liberalitatibus, multae mihi oblatae sunt, multae offeruntur quotidie; abstinui semper sperans excellentissimos et illustrissimos regni Suedici rectoresGa naar voetnoot9 mihi | |
prospecturos de iis, quae ad vitam honoremque tutandum sunt necessaria. His contentus modo ne longa mora damnum mihi adferat, sollicitudinem vero ad privata negotia a publicis avertat. Multum metuo, ne Petrus SchmalchiusGa naar voetnoot1 elapsus ex illustrissimi D. Salvii manibus noceat rebus Suedicis primum, deinde et iis, qui res Suedicas majore innocentia administrant, quos ille ut morum dissimilitudine sua ipsi facta exprobrantes odit. De negotio exercitus VinariensisGa naar voetnoot2 agere cum domino BulionioGa naar voetnoot3 jam coeperam itemque de D. mareschalli HorniiGa naar voetnoot4 libertate; et is promiserat utrumque sibi cordi fore. Ex re forte esset me ad regemGa naar voetnoot5, quem Lugduni esse arbitror, proficisci, sed par novis impendiis non sum. WaertiumGa naar voetnoot6 et EnckefortiumGa naar voetnoot7, quantum ex praeteritis conjicio, Galli nobis non dabunt. Exercitui autem Vinariensi nihil dabunt, quod non magno vendant in id intenti, ut, quo uno impetu perrumpere non potuerunt, id gradatim efficiant specieque conatus alicujus in hostem, exercitum istum ut suo minorem suis imperiis assuefaciant. Erlachius autem tam Gallis favens quam Suedis infestus jam deliberationem a Brisaco transtulit Colmariam, ubi est dux LongavillanusGa naar voetnoot8; quae quo tendant, brevi videbimus. Satis autem incommode accidit, quod D. MokeliusGa naar voetnoot9 me de iis, quae illic aguntur, non edocet. Ego interim non desinam omni nisu promovere quae in commune utilia regnoque Suedico gloriosa judicabo, Nobilitati vero vestrae pro multis benefactis fidelique animo debitorem me agnosco Deumque precor, ut pro me, qui id non possum, vicem ipsi reddat. Nobilitatis vestrae obligatissimus addictissimusque
| |
Scribebam Lutetiae, 5/15 Octobris 1639. |
|