Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3930. 1639 januari 15. Aan G. MüllerGa naar voetnoot7.Nobilissime domine, Gratissimae mihi fuere Nobilitatis vestrae literae XXIV Decembris dataeGa naar voetnoot8 cum accessionibus suis. Spero excellentissimos regni Suedici rectoresGa naar voetnoot9 super | |
Saxonico foedere ea capturos consilia, quae ipsorum fortitudinem et prudentiam deceant. Et sane perplexum negotium maxime ob indicia non optime volentis nobis Daniae regisGa naar voetnoot1. Dicitur imperatorGa naar voetnoot2 valde improbare, quod is rex magnus vectigalium concupitor aliena per Poloniam vectigalia impugnet imminuatque vires regis PoloniaeGa naar voetnoot3 domui Austriacae tam arctis innexi vinculis. Idne ab imperatoris amicitia avellere Danum possit, an vero hic illius cessurus sit auctoritati et sua posthac acturus, rectius dijudicabunt, qui propiores sunt. Video et a rege Daniae et ab aliis id agi, ut recusatae pacis invidia Suedos onerent, quo magis laborandum est nostris, ut, si non omnibus, quod fieri nequit, certe aequissimis principum patefaciant eam culpam ad se non pertinere. Illustrissimi D. SalviiGa naar voetnoot4 ad Daniae regem epistola querelas de hostium circa pacem effugiis multas satis continet alias aliis speciosiores. Illud justissimum mihi videtur, quod nisi et Gallis paratis incipere colloquia locis divisa rebus cohaerentia non possumus. Pro Gallorum autem foederatis, praecipue Batavis, nondum data sunt diplomata. Lunaeburgici conventus consulta nobis ad cuncta dijudicanda lucem adferent, quae utinam viam nobis sternant potiusGa naar voetnoot5 ad honestam aequamque pacem quam augeant hostium numerum. Alterum, unde augurii signa capiamus, sunt Scotici motus, qui si manent et ut nunc gliscunt, honesta erit oratio internas curas externis praevertentium. Metuendum vero maxime, ne Hispanica arte ac largitione et Scotii in regem suumGa naar voetnoot6 concitentur et rex in Scotos. De Gallica pecunia Suedis debita quid sit, jam perscripsiGa naar voetnoot7. Ego pergo et illustrissimo D. Salvio et Nobilitatis vestrae meum aequissimum negotium commendare. Minus aptos nos reddunt ad publicas dispectiones privata incommoda. Quod si semel constituto unde petam quod mihi promissum est, ab isto salo atque agitatione liberer, facile SchmalziiGa naar voetnoot8 minas contemnam neque ei invideam Gallicas auras aurumque. Non est incredibile id, quod dicit AsteriusGa naar voetnoot9, et purpuratus ille magnus et talium auceps. Ego hanc stationem quam maxima potero diligentia tutabor praesertim vobis amicis me adjuvantibus in iisGa naar voetnoot10. Deus, Nobilissime domine, vos salvos praestet. Nobilitatis vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, V/XV Ianuarii MDCXXXIX. |
|