Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3912. 1639 januari 1. Aan G. MüllerGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Literas meas quod Nobilitas vestra supra meritum aestimat, bonitatis est; quod me de iis, quae ibi aguntur, edocere pergit, beneficentiae. Quae de BanneriiGa naar voetnoot2 rebus nuntiat epistola 24 NovembrisGa naar voetnoot3, ea narravi regiGa naar voetnoot4. Gaudebat is et D. Bannerio omnia optima precabatur curamque se habiturum ejus in suppeditanda suis temporibus pecunia promittebat. Iam pervenerint Hamburgum literae mercatorum ad solvendum, quod Novembri coepit deberi. Sed magni tricones sunt mercatores, ubi quid solvendum est; in exigendo lucripetae. Mei, qui ab ipsorum ingenio absum longissime, ut habeatur ratio, et Ill. D. SalviumGa naar voetnoot5 et Nobilitatem vestram ut rogare coepi ita nunc etiam rogo, ne ad multas molestias accedat fortunarum mearum fluctuatio. Brisacum captum nunc invidia quidem aliqua onerabit victorem, qui Germanicum maxima ex parte praesidium imponit sacrorum introducta libertate; verum qui invidetur, is vim habet et ita sunt hodie Gallorum ingenia, ut facilius ab illis metu aliquid quam miseratione obtineas. Helvetii eum tanquam libertatis suae vindicem respicere incipiunt. Et possessio tractus istius ac fluminis et rerum, quas gessit fama, efficient, ut eum ambiant hostes sociique. Munitiones ad Varni ostium retineri certe ad pacem usque satius erit quam in ea re gratificari regi aemulo et, si timeri se sentiat, nullum talia flagitandi facturo finem, donec Suedos ultra mare Balthicum redegerit. Movet et ArnimiiGa naar voetnoot6 libertas, hominis infesti Suedico nomini et non modicae apud Daniae regemGa naar voetnoot7 auctoritatis. Prudentia opus ac fortitudine, quarum virtutum hoc tempore apud nullam gentem quam apud Suedos melior est seges. Plane autem cum Nobilitate vestra sentio id curandum, ne, qui extra bellum sunt, nobis ulla cum specie imputare possint belli protracti mala. Evolutis nunc illis difficultatibus, quae Germanorum diplomata spectabant, non arbitror Hispanos in iis, quae Italos Batavosque tangunt, recusaturos priora sequi exempla; neque Gallos FerdinandoGa naar voetnoot8 diutius negaturos nomen imperatorium, quod ei post consensum Germaniae Roma quoque detulit. Aliter si facient aut hi aut illi, erit, cur bello frui et alienas calamitates in usum suum vertere velle credantur. Non iniquae sunt suspiciones de regis Daniae arcanis cum imperatore conventionibus. Expediat nobis, si illi domi aliqua nascantur turbamenta, quae ipsam a rerum alienarum arbitriis nimis imperiosis et ad proprium ipsius quaestum tendentibus abstineant. | |
Angli antehac ita locuti, quasi Pomeraniam nobis manere aequum satis et tranquillitati Germaniae conveniens arbitrarentur, nunc nihil aliud quam restitutoria interdicta pronuntiant. LotharingoGa naar voetnoot1 quin faveant, dubium non est. Neque enim nimis excrescere Galliam volunt et vident inhonestum fore imperatori reddere bello parta, suos autem socios spoliatos deserere. De foedere tamen an intercesserit, dubito. Princeps EckebergiusGa naar voetnoot2 mandata ab imperatore accepit aptandi se ad pontificisGa naar voetnoot3 voluntatem. Itaque introiit urbem magna cum pompa probataque est a pontifice et cardinalibus electio Ferdinandi III in regem Romanorum. Alio enim nomine Romani caesares non insigniunt ante coronam Romae acceptam. Ea de re quod Roma scriptum est mitto; mitto etiam commendationem editionis CornelianaeGa naar voetnoot4, quam moliuntur viri eruditissimi mihique amicissimi socer generque literarum optimarum seduli adjutores. Annum, qui hic nunc incipit, felicem Nobilitati vestrae ejusque domui omnique Germaniae et orbi christiano ex animo precor. Nobilitatis vestrae studiosissimus
|