Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3909. 1639 Van Cl. SarraviusGa naar voetnoot2.3910. 1639 januari 1. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime domine, Quod ad vos rumor praeproperus pertulerat, de eo hic vere cognito ingens regisGa naar voetnoot4 ac populi gaudium est. Quantum sit positum in capto Brisaco ad tuendas extimas Galliae partes et quae rex bello peperit, praeterea ad Helvetiorum securitatem et majores in Germania progressus exposui regi his diebus, qui et ipse satis se hoc intelligere sermone ad rem apposito ostendit et duos hostium exercitus, dum ei liberando student absumptos addidit. Pertinacia RinaciiGa naar voetnoot5, ut culpam admissam antehac in vendito frumento vetere, dum novum exspectat, elueret, per mensem ultimum ea in fame tenuit civitatem, ut captivorum, qui sine alimentis inclusi tenebantur, duodecim sex sociorum corporibus pasti sintGa naar voetnoot6. Quod cum ad notitiam militum Vinariensium pervenit - nam, dum pacta fiebant, ignoratum fuit - paulo minus omnibus praesidiariis exitium attulerat. Sed ducisGa naar voetnoot7 clementia servavit exemplo edito tam nefario exempla in se gravissima meritos. Utraque religio in urbe exerceturGa naar voetnoot8. Dux agrum circa vastum ad culturam revocat tutelam suam pollicens agricolis. Exiere ex urbe milites trecenti. Si satis haberet equitatus dux jam nunc in BavariGa naar voetnoot9 fines se transmoveret. Sed ad eam virium partem recuperandam tempore opus. Patris IosephiGa naar voetnoot10 mortui memoria virulentis multorum scriptis laceratur et a multis quotidie insultatur ejus tumulo per ignominiam. Fecit multa Palatinae | |
domui infensa ob spes illas de Bavaro inanes. Vinariensis tamen conatus non parum juvit vereorque, ne alii nunc sint in negotiis minus id curaturi. Cardinalem enim Riceliacum corporis infirmitas cogit multa in alios rejicere, multa etiam ignorare. Solemur tamen nos bona spe, cum videamus duci Vinariensi multa supra spem bene provenisse. Laetatus est rex iis, quae de BannerioGa naar voetnoot1 ipsi narravi. ArnimiusGa naar voetnoot2, homo vafer, nocebit haud dubie eis, qui ipsum tam negligenter custodivere. Nam, ut audio, consiliis valet et apud Daniae regemGa naar voetnoot3 in authoritate est. Quare omnia circumspecte agenda sunt nostris. Ad pacis colloquia quin veniatur, vitari vix poterit expeditis, ni fallor, nodis diplomatum pro Germanis. Quae pro Italis ac pro Batavis desiderantur difficultates non habebunt magnas, si hostis paci non plane adversatur. Idque nobis ad hujus rei dijudicationem optimum erit argumentum. Pergit TurcaGa naar voetnoot4 minari Venetis, Veneti vero pertimescere. Ad pacem consequendam utile haud dubie foret componi hanc litem et arma Turcica ad Pannonicum potius finem se ostentare. Mittent huc extra ordinem et Veneti et Poloni ad gratulationes de delphinoGa naar voetnoot5 et pro principis CasimiriGa naar voetnoot6 libertate simulque ad arcendam, si ingruat, vim Turcicam pace inter christianos constituta. His addent se pontificisGa naar voetnoot7 ministri. Quae principis PalatiniGa naar voetnoot8 nomine in Suedia fuere proposita, spem mihi foederis dabant exiguam, paulo plus ea, quae inter D. RoumGa naar voetnoot9 et D. SalviumGa naar voetnoot10 placuerant. Sed ut ea in Anglia rata habeantur, sicut optandum maxime est, ita an sperare ausim nescio. Movent me, ut metuam, et legatorumGa naar voetnoot11 hic sermones et Scotica illa nubes, ut recte judicat Excellentia vestra, nondum bene dissipata, et Dani consilia multum in aula, ni fallor, Anglica valitura. Pomeraniam pauci sunt, qui nobis non invideant. Cum Bannerius suo milite opus habeat, novus autem ex Suedia satis praeterea viris exhausta venire hoc tempore non possit, nisi et brevi et valide se commovet Palatinus, periclitaturasGa naar voetnoot12 in Westfalia res Suedicas prudenter Excellentia vestra judicat. Pedemontanam ditionem ita nunc tenent Galli, ut decessuri non sint, etiamsi puero duciGa naar voetnoot13 aliquid humanitus evenerit. MantuanaGa naar voetnoot14 solo Casalis pignore retinetur, quo minus invitis Gallis pacem faciat. Laborandum est, ut quietos se certe contra Turcam teneant Moscovitae. | |
Rex Daniae quid agat, quid speret, quid velit, sollicite hoc maxime tempore erit observandum. Deus annum, quem hodie auspicamur, felicem det Suedis Excellentiaeque tuae et omnibus ipsam contingentibus. Excellentiae vestrae singulari cultu observantissimus
| |
Lutetiae, 1 Ianuarij 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae, 9 Ianuarij st. n. 1639. |
|