Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3908. 1639 Van V. FabriciusGa naar voetnoot1.Cum nuper Cornelius TuusGa naar voetnoot2, juvenis admirabilis animi atque ingenii, heic esset, Amplissime Groti, libens sensum pristinae amicitiae tam jucunda et honorifica consuetudine resumpsi idque eo ardentius, quod in generosa fronte vividisque oculis Tua, indoles illaque animi incomparabilis sublimitas legeretur. Et in partem quidem voluptatis LundiusGa naar voetnoot3, familiaris meus, venit. Quem filio Tuo candor ingeniique venustas facile conciliavit, cum tamen id ille, qua est modestia, mei esse benefici profiteretur. Caeterum Cornelium consiliorum suorum ratio alio vocavit. Nobis saltem hoc reliquit, ut, quoties tanta morum amoenitas obversatur oculis, ingenti delectatione perfundi animum necesse sit. Quoties deinde ad virtutes et magnitudinem Tuam cogitando deventum est, nescio quo repente numine impletus animus adsurgat. Eoque ardore abreptus praeconia Tua titulosque heic commemorarem, nisi scirem Te virum talem, qui illam gloriam es consecutus, qualis vix orbe toto capi posse videatur, magis Tua Te vi nosse, quam alienis laudibus aestimare. Nec sane hujusmodi virtutibus | |
quicquam adjungi vel exquisitis adulationibus potest, quas ut destrueret, ipsi etiam fortunae locus defuit. Quod cum ab ineunte aetate semper mihi persuasissem, a Te tamen imposita mihi necessitas est, ne caetera pluris quam conspicuam Tuam et incredibilem humanitatem facerem. Quantus enim nunc annus agitur, ex quo res meas studiorumque rationes ad Tuas curas pertinere paterisGa naar voetnoot1. Cum non contentus religiosum cultorem admittere, salva magnitudine Tua, ad amandi quoque facilitatem descendisti. Idque literis subinde ad me indulgentissime scriptis testatus esGa naar voetnoot2. Porro occultus esse adfectus Tuus non potuit: quod non raro tum in patria mea tum alibi honestissimis et, quod caput est, Tuis laudibus, ut aliis quoque laudandus viderer, effeceris. Cum autem tota vita mecum Lundius ita vixerit, ut nihil ab ipso seorsim haberem, patere quaeso, ut amoris quoque Tui et summae benevolentiae usuram cum familiari dividam. Qui profecto, quoniam jam ante in possessionem me volente venit, de ea jam non, nisi violenter, dejici poterit. Quanquam autem ea nunc sit dignitas Tua eoque loco vivas, ubi nihil nisi augustum, nisi Te dignum occurat, non invitum tamen puto ad versiculos a gravioribus negotiis deduci. Nunquam enim sine maxima delectatione reverteris ad memoriam adolescentiae tuae, qua omnibus omnis aetatis poetis induxisti caliginem. Calumniam omnino aut invidiam non reformidamus, si iis quandoque oblectationibus seria studia temperamus, quas omnium gentium summi atque celeberrimi viri inter remissiones suas habuerunt. Qui autem eas adspernantur, fastuosi et sola omnium rerum ignorantia memorabiles meminisse debebant etiam ineptissimis versibus suavius quam nihil agendo otium perire. Ἔργον δ᾽ οὐδὲν ὄνειδος, ἀεργείη δέ τ᾽ ὄνειδοςGa naar voetnoot3.
Inter quos tamen quidam maxime iniqui in carmine modestam lasciviam reprehendunt et ingeniorum luxuriam non ferunt qui adolescentia inter vina et scorta intemperanter consumpta in moribus nec lasciviae modum nec luxuriae habent. Nobis semper diversa ab iis ratio placuit, inprimis, cum manifestum esset miseris istis ex tam beatis, ut arbitratur, occupationibus nihil nisi scelerum memoriam fractamque et invalidam senectutem relinqui. Ferunt mandragoram, si juxta vites nascatur, vim suam vino communicare. Suavius enim dormiunt qui id biberunt. Nobis profecto nunquam felicius succedunt graviora studia, quam cum his musarum amoenitatibus non alieni sumus. Quibus refectus quasi et mitigatus animus severius reliquarum artium supercilium minus expavescit et majori dexteritate consequitur. Hac ratione inter alia elegiae complures Lundio meo ac mihi aliquando natae sunt. Cum autem ipse ante biennium in Cimbrica Chersoneso, quasi exul, agerem, qui id temporis calor poeticus illius coeli frigus mihi mitius reddidit, eum nunc | |
Hybernorum titulo praescriptumGa naar voetnoot1 tibi mittimus. Scimus autem Te in amando semper mores Tuos tenere. Nam, ut dixi, humanitatem Tuam privatim novimus et amoenitatem ingenii cum infinitis publice cognitam habemus. Cum ergo morosus et arrogans, et si ipse velis, esse non queas; Poesin autem, si odisses, naturae Tuae vim faceres; sumpsimus eam confidentiam nobis, ut Hiberna ista, cum nostra esse diutius nollent, Tua esse juberemus. Quae si in clientelam Tuam recipis, facis Tu quidem, quod soles, ut nihil humanitatis in Te desiderari sinas; sin respuis et excludis, illae minus patiuntur quam meruerunt. |
|