Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4095. 1639 mei 7. Aan V. FabriciusGa naar voetnoot6.Pervenere iam nunc ad me, poetarum suavissime, poemata tuaGa naar voetnoot7, quorum tam varia tamque iucunda lectione ita sum delectatus, ut et saeculi causa gaudeam ac privatim pro inscripta meo nomini parte gratias agam quantum possum maximas. Digna sunt tua omnia, quae coniuncta legantur, non tantum cum eruditionem | |
venerantium, qualis ego semper fui semperque ero, sed eruditissimorum virorum nominibus famamque iis dent et ab iis vicissim accipiant. Revocasti me ad iuventutis meae memoriam, cum solebam severiora studia talia non praestando, sed conando interstinguere. Tantum hae tuae prolusiones dederunt nobis ingenii tui gustum, ut non dubitem, cuicunque te arti dederis, in ea mihi de te maxima polliceri. Ego si quanti te aestimo aliter ostendere quam verbis possem, verbis non uterer. Vale, vir nosci dignissime. Tuus tibi obligatissimus
| |
Lutetiae, VII Maii MDCXXXIX. |