Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4094. 1639 mei 7. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime domine, Recte ad me pervenerunt quas Excellentia vestra 25 Aprilis ad me dedit literasGa naar voetnoot4. De pecunia Suedis debita res bene procedit. D. ErlachiusGa naar voetnoot5 ducisGa naar voetnoot6 mandato convenit cum ministris regiis. Qualis fides ducis erga regemGa naar voetnoot7 intervenerit, tegitur. Interea accepit dux IV Gallorum millia et pecuniam ad conducenda IV alia millia e Germanis et Helvetiis. Ejus pecuniae jam centum scutatorum millia ei numerantur. Laboravi apud regem regisque ministros, ut cum his ac suis veteribus copiis dux, qui et equitatum auget nunc, trans Rhenum eat. Belle promittunt. Quid futurum sit, dubito. Certe ab Ulma literae ostendunt a multis id sperari. Eaedem literae GotziumGa naar voetnoot8 in arcano interemptum putant. BanneriiGa naar voetnoot9 res prosperiores esse quam fama pertulerat, ut ipse gaudeo ita et gaudii participes eos, qui in hac sunt aula, feci; ac spe bonorum ibi processuum vel maxime usus sum hos homines, ut excitarem ad distrahendam hostium partem addidique, si id serio hic curatur, reginamGa naar voetnoot10 vicissim Suediae facturam quod suarum esset virium in augendis Bannerii copiis. Helvetii parum in commune constituunt. Partes duae sua seorsim capiunt consilia. Rhaetorum legatusGa naar voetnoot11 ab Hispania in reditu est. Sed, quanquam bona verba dante LeganesioGa naar voetnoot12 neque ad tuendam regionem Mediolanensem neque ad | |
usus ipsius Hispaniae - utrumque enim poscebaturGa naar voetnoot1 - quicquam dare militis volunt Rhaeti, nisi sub suo imperio videant Vallem Telinam. Plane bona datur Gallis occasio delendi priorum offensarumGa naar voetnoot2 memoriam novarum, quae plerunque magis urunt, injuriarum comparatione. Hassi an plus nobis mali facturi sint, nescio. Certe quod hactenus nobis nocuere, non parum est. Scriptum illud ScoticumGa naar voetnoot3 vix permittit, ut sperem, quod tamen Scotos hic quosdam sperare video, brevi desaeviturum illud dissidium inter gentes duas, quas sub uno rege magis magisque indies coalescere oportueratGa naar voetnoot4. Tum vero audio non admitti a rege externos conciliatores. Qui hic est a Venetis legatusGa naar voetnoot5 non putat tam levi quam IustinianusGa naar voetnoot6 dicit pretio pacem posse redimi; de re non desperat. Et sane credibile est non manente tantum, sed et inardescente in Persas bello facile passurum se aliis curis exsolvi Turcarum sultanumGa naar voetnoot7. BisterfeldiumGa naar voetnoot8 nec vidi nec audivi de eo quicquam. Gratias habeo pro exemplo TraumansdorfianaeGa naar voetnoot9 epistolae. Non est is D. SalviusGa naar voetnoot10, a quo ante conventum ac seorsim a Gallis indicationes pacis sperare debeant. Caeterum spes magna quam de Daniae regeGa naar voetnoot11 conceperuntGa naar voetnoot12 caesariani suspectam ejus regis operam, praesertim tanto nisuGa naar voetnoot13 ingestam, nobis facere debet. Lunaeburgici futuri sunt temporum homines. Quis autem ille sit, quem Traumansdorfius arguit magna mercede, puto Gallica, emi, ut bellum alat, Banneriusne an alius dubito. Batavos de captivorum permutatione aut redemptione aliaque similia interdum cum hostibus loqui, credo. Inducias eos seorsim a Gallis cudere ut credam, nec fides factorum cum Gallia foederum sinit neque reipublicae illius constitutio, in qua vix quicquam clam agi potest. Solent tamen saepe Batavi de industria metum induciarum incutere Gallis, quo majusGa naar voetnoot14 amicitiae suae pretium faciant et Gallis in implendis promissis oblivionem morasque excutiant. Contra vero Galli non modo de induciis, sed et de rebus minoribus quicquam illic agi sine sua | |
conscientia morose satis ferunt. Sed talia inter socios friguscula facile sanat mutuae opisGa naar voetnoot1 indigentia. De diplomate Hispanico pro Batavis nihildum intellexi. SiGa naar voetnoot2 quid comperero, scribam. Ab urbe Taurinorum abiere Hispani eoque ostenderunt spem suam in seditionibus fuisse positam, quae paucorum supplicio repressae nihil efficere potuerunt. Aprilis 13 ad eam urbem se admoverant Hispani; ejusdem mensis die 25 discessere. Medio tempore tribus ex locis urbs pulsata machinis, sed et crebrae factae sunt eruptiones et pugnae, quippe cum in urbe essent sex Gallorum sociorumque millia, obsidentium vero equites plus ter mille, pedites plus decies mille; qui exercitus desperato obsidionis istius successu ad loca minora se retulit cepitque Astam novam et Pontem Sturiae. MillereiusGa naar voetnoot3 ad finem Belgicum bellaturus jam Samaram transiit, quamGa naar voetnoot4 nunc Somam vocant. Habere autem secum dicitur XV militum millia. Helvetiorum sex nova millia jam Burgundiam transierunt, ac cis paucos dies hic erunt. Legi his diebus tomum tertium Veritatum Gallicarum contra Hispanicas calumniasGa naar voetnoot5 juvitque me frequens ibi Excellentiae vestrae cum merito honore mentio. Lenem ad placidam senectutem Excellentiae vestrae domumque felicem seriis votis opto. Excellentiae vestrae meritis ad perpetuum cultum obligatus
| |
Lutetiae, 7 Maii 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alsenae 10/20 maij. A.o 1639. |
|