Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3911. [1639 januari 1]. Aan W. de GrootGa naar voetnoot1.Bene accepi, mi frater, literas tuas 20 DecembrisGa naar voetnoot2. LonioGa naar voetnoot3 omnia praestabo quae potero omnibusque iis, quos es commendaturus. De PetroGa naar voetnoot4 nostro grata sunt quae nuntias tibique gratias ago maximas, quod ei ad laudem viam forensem monstras. Placet etiam quod honores in urbe genitrice nostra mandantur iis, qui majores suos virtutis suae sponsores habent et quorum imprimis interest civitatem salvam esse. Velim pro me eos salutes. De Brisaco capto qui ad vos venit rumor omen tantum fuit et rei, quae diu differri non poterat quaedam praejudicatio. Interim qui in urbe captivi tenebantur, horrendum dictu, alii aliorum carnibus pasti sunt. In urbe exercebuntur et romana et protestantium sacra. Praesidium maxima parte ex Germanis. Revocantur in agros agricolae. De Scotis verissima judicas. Sive concedas aliquid sive contra luctare par a superbia, aut contumacia periculum. Consistoriale illud, quod episcopali praeferunt, regimen seditionum seminarium est; si quid recte judico, majus quam quod apparet malum latet et quidem his maxime temporibus, ubi de PalatinoGa naar voetnoot5 aut sublevando aut deserendo consultatio est, incommode interventurum. Otium et commercia amantibus satis magnum talia suadendi argumentum erit, civilis belli metus ante fores. Cordato homine opus habet fisci advocatio. Ego memini me, cum Zelandiae causam fortiter agerem, ab ipsis Zelandis desertum. Deus annum, quem hodie inchoamus, parentibus optimisGa naar voetnoot6 tibique ac tuis et nostris det prosperum ac salutarem. Tibi obligatissimus frater
|