Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3931. 1639 januari 15. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Fuit iterum apud me comes LicestriusGa naar voetnoot2. Sermones ejus eodem perpetuo relabuntur non posse foedus iniri, nisi cognoscatur, quid sibi propositum habeant nostrorum arma. Ne cum Gallis quidem placuisse sibi foedus sub legibus, quales nunc Suedi postulant. Dimidium Pomeraniae videntur nobis concessuri Angli, si res ipsorum arbitrii fiat. Ego contra ostendi in foedere, quale cupimus, nihil esse iniqui et de Pomerania nos optimo jure niti. Cum LotharingoGa naar voetnoot3 quicquam actum sibi iidem Angli negant. Quod antehac illos monueram, cogitarent de custodia regionis trans Amasium amnem, videntur in animum admittere. Nam de Gallis, an quid confecturi sint, dubitatur. Sed aiunt ipsos trans-Amasianos ordines deliberare de conducendo suam ad tutelam Hassico milite; praeterea vero MelandrumGa naar voetnoot4 id moliri, ut ad exemplum infra-Saxonici foederis fiat infra-Rhenanorum. Cum dicerem Licestrio, quod ad me perscriptum fuerat, residentem apud Helvetios AnglicumGa naar voetnoot5 minus amice de Suedis loqui, negabat id esse verum. Nisi Licestrius de industria occultari ad tempus vult famam foederis, quod cuditur, crediderim ego malle Anglos arbitros esse pacis suo ex usu quam belli socios. Sed utrumvis volent, multum illis et auctoritatis et virium detrahent motus Scotici, qui adeo non resederunt, ut erumpant violentius. Hyems haec nihil novi parit, nisi quod mire torquetur rexGa naar voetnoot6 ob id, quod nupturire videatur HautofortiaGa naar voetnoot7. Landscrona, quam reddi convenerat, nondum quod sciamus in ducis VinariensisGa naar voetnoot8 venit potestatem. Dux MutinensisGa naar voetnoot9 in Italiam rediit. Erfordenses, ut diuturnae sint suae induciae, metuunt. Aucta sunt praesidia et commeatus Cellae. Dus BavarusGa naar voetnoot10 ex agris quae transportari possunt omnia in oppida convectari voluit. Idem S. Virginem a Gallicis partibus ad suas volens traducere in ejus se tutelam commendavit: ego vero divinae tutelae, Excellentissime et illustrissime domine, reginamGa naar voetnoot11 ac tuam Sublimitatem. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5/15 Januarii 1639. Pecuniarium negotium et meum ob causas gravissimas et D. MariniGa naar voetnoot12 sublimitati vestrae sollicite commendo. | |
DelphinusGa naar voetnoot1 soluto linguae retinaculo sugit melius et multum lacte cocto utitur. Novi sunt rumores de dirimendo fratris regiiGa naar voetnoot2 matrimonio cum LotharingaGa naar voetnoot3. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|