Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4260. 1639 augustus 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime atque illustrissime domine, Mira subito facta est conversio in Italia non induciis tantum constitutis in menses duos, verum et pace informata in has leges, ut tutela in posterum com- | |
muniter geratur a domina viduaGa naar voetnoot1 et a ducis pupilliGa naar voetnoot2 patruis duobusGa naar voetnoot3, tam autem Galli quam Hispani praesidia sua de urbibus locisque Sabaudiae et Pedemontii deducant. Eae leges signatae a LongavillanoGa naar voetnoot4 et Valetta cardinaliGa naar voetnoot5 itemque a marchione LeganesioGa naar voetnoot6 addita conditione, si regibusGa naar voetnoot7 idem videretur. De Hispani approbatione non dubitatur. Gallia videtur haesitare nonnihil, quia hoc modo tutelae nomen penes feminam, vis tota penes principes illos futura videtur proniore haud paullo in illos populorum studio, ita ut et Nicea civitas arce excepta illis se tradiderit; quin et Helvetii nuper, qui pro vidua in urbe erant Taurinorum, in principum sacramentum transierint. Tum vero et vitam pupilli principis non admodum in tuto fore per tantam successioni imminentium potentiam multi reputantes vetera infidarum tutelarum exempla existimant. At vidua fessa belli plerisque urbibus per Hispanos, nonnullis et per Gallos evoluta ad vitam quietiorem anhelat conspirantibus in idipsum indigenarum animis. PontifexGa naar voetnoot8 autem in Italia, in Gallia nihil non molitur, quo si non cuncta christiani orbis, at Italiam certe tranquillet Venetis maxime incitantibus, qui, ut ex suo metu communem faciant, juramento gravi devinctum sultanumGa naar voetnoot9 aiunt, ut christianos omnes armis impetat. Tenum insulam, Cycladum unam, intrasse is jam dicitur, praeterque classem maximam, quam apud Constantinopolim habet, advocare eam, quae in Euxino est mari, usurum insuper non Afrorum tantum praedonum, sed et Cosaccorum vi maritima. Rex, quo propior sit et Italiae et Brissaci rebus, Divionem contendit inde, ut creditur, iturus Lugdunum. Hohentwilam iterum obsident caesariani et ex alia parte GleniusGa naar voetnoot10, quid orbus duce exercitus acturus sit, si quid tamen acturus est, observat. Rex Gallique omnes de illo exercitu deque urbibus ut suis loquuntur et scribunt. ErlachioGa naar voetnoot11 dicitur ostentari praeter ingentem pecuniam marescalli Franciae dignitas; ipse autem expetere, ut BassompetraeGa naar voetnoot12, apud Helvetios gratioso, qui nunc in Bastilia asservatur, libertas obtingat. Ceterum Erlachius solus ejus urbis potens non est; neque enim cohortem ullam suam habet, sed nudum et inerme nomen praefecturae; quod necessitatem injunget Gallis, si quid volunt, etiam cum tribunis qui in urbe praesidium habent, agendi. Venit hic comes LicestriusGa naar voetnoot13. Sed eum, quod ab itinere recens est, nondum vidi. Is quid hic super illis negotiis propositurus sit, videbimus. De nostro cum Anglia foedere nihil intelligo et vereor, ut satis firma sit pax illorum regnorum; nam Scoti praeter quod a regeGa naar voetnoot14 necessaria in arces invehi non permittunt parlamentumque volunt sine episcopis, alia etiam iniqua regem postu- | |
lant, ut ipse pecunias det, unde ipsi praedia alant, quibus imperent, et ut sarciantur impendia ab ipsis hoc bello facta confiscatis pontificiorum in Scotia bonis. Accepi ex Anglia librum Anglico sermone editumGa naar voetnoot1 jussu regis, in quo civibus externisque approbat suam aequitatem, factiosorum consilia traducit. Si pax ista Italica procedat, creditur dux Longavillanus iturus ad exercitum et urbes, quae VinariensisGa naar voetnoot2 fuere, regis Galliae nomine. Si vero sit aliquid, quod illi paci intercedat, pars altera exercitus, qui sub CondaeoGa naar voetnoot3 fuit principe, ArpajousioGa naar voetnoot4 ducente ibit in Italiam. Sed jam nunc morbi graves eum exercitum fatigant; contra Hispanicus exercitus IV Hispanorum, duobus autem Neapolitanorum millibus increvit aliique milites scribuntur in Castilia ad novam Carthaginem alibique. Ut in urbibus Provinciae Languedociaeque ita Rothomagi plebs in publicanos saevit: occidit et quosdam; et in parte inferiore Normanniae rusticus quidam Johannem NudipedemGa naar voetnoot5 se vocans agmen aliquod colligit, sed hae tempestates facile desiturae putantur, ubi miles ad hiberna redierit. Quae exorta erat cum Genuatibus controversia ad concordiam ventura videtur HarcurtiiGa naar voetnoot6 factum aula non approbante. Id gaudeo non tantum, quia pluribus hostibus Gallia non indiget hoc tempore, verum et illustris D. baronis OxenstiernaeGa naar voetnoot7 nomine, qui nunc a nobis abiens Aurelianum primo et Biturigas, deinde Aquas Borbonias salubritate potus et lavacri laudatas, mox Massiliam adit inde, quod Deus bene vertat, oram legendo Genuam petiturus. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot8 quanquam multum reluctans iterum cum classe in mare Hispanicum mittitur. Mutatam audimus sententiam eorum, qui exercitui ad Brissacum praesunt, et mansura munimenta tum Rhinfeldi tum Lauffenburgi. Sultani materGa naar voetnoot9 magnae apud filium auctoritatis ita Venetis infensa est, ut oblata sibi a Veneto oratoreGa naar voetnoot10 magna munera recusaverit dicens se brevi multo plus ab ipsis accepturam belli jure. Haec sunt, quae nunc habebamus, quae omnia ut prospere rei primum Suedicae, deinde et christianae eveniant, Deum precor simulque ut, excellentissime et illustrissime domine, valentem et florentem praestet Sublimitatem tuam. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20 Augusti 1639. Cum considero controversiam quam nullo probabili colore, quantum ego | |
intelligo, D. SpiringiusGa naar voetnoot1 movet uxoris meae fratri senatori ReigersbergioGa naar voetnoot2, cogor magis magisque sollicitus esse pro re mea pecuniaria, praesertim cum mihi biennium totum tracto II millia thalerorum polliceatur D. Spiringius post menses duos notumque mihi sit ejus ingenium nemini bene facientis, nisi qui sine exceptione ipsi pareat. Quare ut certiore aliqua in posterum ratione mihi consulatur, Sublimitatem tuam obnixe rogo. Nam ut nunc habeor, durare in hac legatione sine gravissimo incommodorum sensu nequeo. Si placet Sublimitati tuae, ut exemplo legatorum, qui antehac hic egerunt, pensiones mihi debitas suis temporibus ab auxiliari Galliae pecunia deducam, spero BulioniumGa naar voetnoot3 mihi ea in re non adversaturum. Audio in urbe Taurinorum praesidium esse sex millium. Multum ibi pecuniae Gallicae repertum, farinae magnam vim. Antequam de induciis perlata huc esset fama, missus erat D. ChavigniacusGa naar voetnoot4 iterum a rege ad viduam Sabaudicam, ut, nisi deseri vellet, omnia sua in regis traderet potestatem, et credebatur ipsa cum filio duce Lugdunum ventura ad regem. Dux autem Longavillanus jam Italia exiit venitque Basileam. Jam venit ad me BerlisiusGa naar voetnoot5, admissionalium alter. Mihi nuntiat imperium in exercitum, qui Vinariensis fuit, datum Longavillano. Ego, ut qui mandata non haberem, nihil dixi aliud quam optare me exercitui concordiam. Audimus aliunde cum eodem duce Longavillano venire SmitsbergiumGa naar voetnoot6 et qui in Italia fuere Germanos; RosamGa naar voetnoot7 trans Rhenum isse, OhmiumGa naar voetnoot8 et NassaviumGa naar voetnoot9 Spiram versus, his quatuor, illis tria adesse millia; duo millia in Brissaci esse custodia, totidem cum GuebrianoGa naar voetnoot10 inter Brissacum et Rinfeldum; caesarianos apud Tubingam et Rotwilam; venturos eo et plurimos ex Italia milites per induciarum occasionem; a comitatu Burgundiae legatosGa naar voetnoot11 mitti ad regem pro sua pace; in obsidione Moyeni occupari HaleriumGa naar voetnoot12; in Luxemburgico non longe a CastilionaeoGa naar voetnoot13 esse PiccolominiumGa naar voetnoot14; MileraeumGa naar voetnoot15 apud Guisam; RansoviumGa naar voetnoot16 resumere militiam Gallicam. In Nicaea cardinalis Sabaudus ipse est cum duobus millibus. Arx Taurinorum a solis Gallis tenetur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|