Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4253. 1639 augustus 13. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime atque illustrissime domine, Torquet me sollicitudo pro exercitu ad Rhenum. Literae inde scriptae 26 Julii novi CalendariiGa naar voetnoot12 me docent quatuor testamenti executoresGa naar voetnoot13 tunc fuisse Brissaci. Sed paratum Rosam itineri Hohentwilam, quod bene successisse dicitur. De sacramento militum nihil intelligo, sed ex castris ad Ivojum, ubi prope rexGa naar voetnoot14 est et aula, epistolae nuntiant spargi ibi rumorem ducis ultima voluntate exercitum et urbes ad regem pertinere. | |
Non id sperat elector PalatinusGa naar voetnoot1, qui capto consilio ab Arausionensi principeGa naar voetnoot2 in Britanniam se transtulit ea spe, ut impetratis ibi pecuniis caput se faciat ei, quem dixi exercitui, tanquam foederis protestantium in Germania princeps loco primo. Cum ad me e Batavis de hoc consilio scriptum essetGa naar voetnoot3, respondi non dubitare me, quin Suedi omnia bona velint electori, sed arbitrari me e re esse communi, ut prius intermissum ob motus Scoticos de foedere inter Suediam et Angliam negotium repetatur peragaturque. Ego quid temporibus his difficilibus facere, quid dicere debeam, jussa exspectabo. Ivoji munimenta adhuc dejiciuntur. Eum, qui ibi est, exercitum PiccolominiusGa naar voetnoot4 creditur de improviso assilire velle. Est enim in propinquis Luxemburgici locis et ex oppidorum tractus ejus praesidiis tria eduxit millia ad augendas copias suas. Verum altera ex parte, quae circa S. Audomari est oppidum, negotium hosti facessit MileraeusGa naar voetnoot5 nuperque aliquot inter se millibus congressis caesi hostium quadringenti, quos bis mille vulgant Galli, sed ad spoliandos mortuos praepropere versis Gallis recollecti hostium vires animique et aequo adeo Marte discessum est, ut et Galli et hostes se pro victoribus gerant. Hispanicos, qui arcem validam urbis Taurinorum circumsederant, Gallicarum copiarum adventu inde abiisse intelligimus, praesidio tantum in urbe relicto satis magno; qui in arce sunt in urbem erumpunt interdum et aliquod proximum arci munimentum urbis cepisse dicuntur. Dux SabaudusGa naar voetnoot6 cum sororibusGa naar voetnoot7 Montmeliani est in Sabaudia. De Casalis periculo nihil remissum audimus. In Normannia Abrincanensi itemque in Provincia ac Britannia novorum onerum exactores partim occisi partim male habiti difficiliorem in posterum facient rem tributariam. Ab HarcurtioGa naar voetnoot8 captae naves Genuatium: illis contra se ulciscentibus metum aliquem novae hostilitatis intulerunt. Rumor hoc spargitur, credo a fautoribus mareschalli BassompetraeGa naar voetnoot9, nolle ErlachiumGa naar voetnoot10 de Brissaco cum rege agere, nisi ei Bassompetrae, qui nunc in Bastilia tenetur, libertas data sit. Comes LicestriusGa naar voetnoot11 ex Anglia hic exspectatur cis dies paucos. Habitabit aedes meis proximas. De crescentibus imperatorisGa naar voetnoot12 copiis multa audimus, inter cetera de Cosac- | |
corum quatuor millibus, aliis sex millibus ex haereditariis domus Austriacae regionibus. Brevi hic futurus putatur Poloniae legatusGa naar voetnoot1 et bona in spe esse principis CasimiriGa naar voetnoot2 libertas. Audimus Neuburgo, Lauffenburgo, Hunningae munitiones auferri, ne tot praesidia peditatum exhauriant. KonigsmarckiumGa naar voetnoot3 in Franconia esse et Neustadum ad Salam ab eo obsideri fama est, abbatem autem FuldensemGa naar voetnoot4 cum Hassicis agere, ut ab eorum incursibus liber sit. TurcamGa naar voetnoot5 res suas cum PersaGa naar voetnoot6 componere, ut in Venetorum et alias Maris Interni insulas irruat, credi video. Poterit ea res flectere et pontificemGa naar voetnoot7 et Italos principes, ut ad pacem aequam inter christianos constituendam laborent. Det eam Deus idemque, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam diu servet valentem florentemque. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13 Augusti 1639. Praeter Canetum non longe a Perpiniano alterum oppidum Bachasum nomine cepit princeps CondaeusGa naar voetnoot8. Scripsit rex Mileraeo exercitum, qui ad Rhenum est, fore in sua potestate. Idem se de Brissaco sperare. Vult rex BritanniaeGa naar voetnoot9 in parlamento Scotico locum suum habere episcopos; Scoti nolunt: satis magna ad novas discordia materia. Mitto historiam fidelem eorum, quae in Taurinis gesta hactenusGa naar voetnoot10. In Abrincatorum quod dixi oppido praetorGa naar voetnoot11 occisus est a plebe, publicanus irrupto, quo confugerat, ministerio in frusta discerptus. Etiam Rotomagi, Massiliae, Tuloni motus fuere. Praeterea cardinalisGa naar voetnoot12 aegrotat. Discimus praeterea CastilionaeumGa naar voetnoot13 munitiore reperto Mommedio, quam ut hoc tempore obsidendum videretur, cis amnem Cherium locasse castra, ut ejus amnis interjectu a Piccolominio, qui in propinquo est, esset tutior. Coliuriam oppidum maritimum Hispaniae obsideri ab ArpajousioGa naar voetnoot14 principis Condaei jussu. Comitem GuebrianumGa naar voetnoot15 tenere se prope Rinfeldium. Pontem, qui | |
Neuburgi fuerat, transpositum prope Argentoratum. Marchionem VillamGa naar voetnoot1 a Duce LotharingoGa naar voetnoot2 in Angliam missum. Aegrotare sultanum Turcam. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|