Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4249. 1639 augustus 13. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Multum probo Excellentiae vestrae consilia, quae sunt in literis datis initio AugustiGa naar voetnoot2. Exercitui, qui ducis VinariensisGa naar voetnoot3 fuit, concordia nunc maxime opus optandumque, ut norint Galli dimidium saepe plus esse toto. Spargunt enim jam nunc rumorem voluisseGa naar voetnoot4 in supremis ducem, ut regisGa naar voetnoot5 esset exercitus et urbes. Ego vero neque executoribus testamentiGa naar voetnoot6 neque militi id placere pro certo habeo; nec quicquam temporibus his congruentius arbitror quam ut fides obligetur Germaniae principibus ordinibusque aliis in societate Suediae Galliaeque permanentibus. At sine pecunia stare is exercitus non potest. Ea hactenus nisi a Gallis suppeditata non est, qui solent auxilia sua sociis caro vendere. Quae res sicut Rhaetos nuper a Gallia abalienavit ita in Subalpinis locis causam dedit, cur tot urbes dominatum externum quemvis metuentes et ipsa Augusta Taurinorum amitterentur. Verum ita sunt homines, ut quamvis gravibus malis admoniti in eadem peccata revolvantur. Me valde haec sollicitum habent: ergo mandata exspectabo. Interim ea loquar quae maxime facient pro libertate Germaniae, quam armis suis propositam semper professi sunt Suedi nostri. Res caeterae habent se mediocriter. Nam et qui arcem Taurinorum obsederant Hispani, inde se removerunt ad Gallicarum copiarum adventum et ex arce in urbem satis feliciter proruptiones factae sunt. MillereiusGa naar voetnoot7 non longe ab oppido S. Audomari in Hispanos bene pugnavit: occisi captique hostium aliquammulti. Alter sub CastilionaeoGa naar voetnoot8 exercitus ad Ivoiam manet eique oppido detrahit munimenta. Ambo isti exercitus speculantur, quid facturus sit PiccolominaeusGa naar voetnoot9 in agro LuxemburgicoGa naar voetnoot10 ex vicinis praesidiis sibi adaugens copias. Princeps vero CondaeusGa naar voetnoot11 praeter Canetum, etiam Bachasium, Perpiniano non procul trans Agliam flumen oppidulum, cepit, quod rerum multarum advectionibus utile erat Hispanico exercitui. Manet fama TurcamGa naar voetnoot12 pronum ad pacem cum PersaGa naar voetnoot13 imminere Cretae aliisque insulis, quae ejus imperio absunt; magnam illi de suo esse classem nec minorem praeberi ab Afris praedonibus. | |
Caesariani qui ad Hohentwilam fuerant, in Cellam Constantiamque se receperunt. At magnas imperatoriGa naar voetnoot1 venire copias e Polonia, Austria, Hungaria audimus. Cum Genuatibus graves natae sunt Gallis controversiae ob naves, quas cepit HarcurtiusGa naar voetnoot2. Spero rem ad concordiam perductam iri. Neque enim Gallis in Italia quaerendi sunt hostes, cum ipsa belli fortuna Gallis ibi minus secunda satis principes civitatesque invitet ad partes adversas. ConigsmarckiusGa naar voetnoot3 in Franconia Neustadium ad Salam dicitur obsidere. Rhaetica plebs infensa Hispanis moveret se, si a Gallis juvaretur. Verum et Galli male se tractatos, non jam dicam unde orta culpa, tamen meminerunt et Helvetii Gallis per suaGa naar voetnoot4 transitum concedere alii formidine, venalibus alii in Hispanum studiis, cunctantur. De BanneriiGa naar voetnoot5 rebus quae scribit Excellentia vestra, laeta sunt, modo sint certa. Exspectanda est auctoritas temporis. De TransilvanoGa naar voetnoot6, de Hungaris, de conventu Francofurti nihil hic quidem audimus. De diplomate pro Batavis siquid comperiet Excellentia vestra, lubebit nosse. Hassicis commentum bene procedit; opulentantur nihil agendo. Et dicitur jam ab iis se redimere etiam Fuldensis abbasGa naar voetnoot7. Elector BrandenburgicusGa naar voetnoot8 novo vectigali ad naves struendas utens mirum ni arcana coitione cum PolonoGa naar voetnoot9 malum aliquod Livoniae parat. Sed eam curam relinquamus iis, qui propiores sunt. SpiringiisGa naar voetnoot10, qui ibi sunt, evenire video quod multis, ut contra plebis odium tuti sint regum principumque gratia. Comitem LicestriumGa naar voetnoot11 hic intra paucos exspectamus dies. Is utinam nobis adferat nuntium non pacis tantum firmae, sed et concordiae restitutae, qualis esse debet inter regisGa naar voetnoot12 ejusdem populos. Me multa indicia vetant ea de re securum esse. Pons, qui Nieuburgi fuerat, prope Argentoratum transpositus est. Comes GuebrianusGa naar voetnoot13 prope Rinfeldium se tenet. ArpajoviusGa naar voetnoot14 Condaei jussu Coleuriam obsidet. Mommedium ut inspectavit Castilionaeus, obsidendi ejus cogitationem hoc tempore omisit exercitumque suum ut a Piccolominaeo tutior esset cis Cheram amnem retulit. Sultanus Turcarum aegrotare dicitur. | |
Deus varios metus auferat servetque bono christiani orbis Excellentiam vestram cum suis omnibus. Excellentiae vestrae addictus sincero cultu ejusque observantissimus.
| |
Lutetiae, 13 Augusti 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alfenae 12/22 Aug. 639. |
|