Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4248. 1639 augustus 13. Aan J. CamerariusGa naar voetnoot4.Nobilissime et amplissime domine, Si non pridem perspecta mihi fuisset Nobilitatis vestrae in me benevolentia, satis jam haberem, unde eam discerem sive ex carissimae uxorisGa naar voetnoot5 relatu sive ex suavissimis Nobilitatis vestrae literisGa naar voetnoot6, quas scriptas Calendis Augusti satis tempori, id est intra diem nonum accepi. Ego si dicere coner, quanti faciam illustrissimum D. legatum CamerariumGa naar voetnoot7 domumque ipsius tum ob insignes ipsorum virtutes turn ob majorum gloriam nunquam interituram, verba rebus paria non reperiam. Illud affirmare possum fide Germanica, qualis unquam optima fuit, nihil me optare meis, quod non et ipsi domino parenti Nobilitatis vestrae vobisque optem omnibus. Quanto vero res verbis sunt potiores, tanto id malim rebus, si qua se ferat occasio, quam vocibus aut literis testari. Res hujus temporis cum ad illustrissimum D. legatum perscribam, hic non repeto gnarus patri filioque praesertim talibus omnia esse communia. Vale, vir nobilissime et amplissime. Nobilitatis vestrae observantissimus
| |
Lutetiae, 13 augusti 1639. |