Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4044. 1639 maart 31. Van I. JaskyGa naar voetnoot2.Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime, Seculum hoc plane vectigale esse tot inventi exactionum modi, earum auctiones et ob eas motae controversiae evidenter evincunt. Notum est, quas turbas telonium a rege DaniaeGa naar voetnoot3 in Albi prope Hamburgum mercibus impositum dederit, maiores fortasse excitabit, quod iam petit a transeuntibus fretum suum Danicum - vulgo Sund dictum - nimirum a singulo centenario salis nitri 14 imperiales, et centesimam partem valoris mercium. Certe si in instituto pergit mercatoribus Hollandis ut et nostris commercia prorsus negligenda erunt, nisi rerum suarum iacturam facere volent. De nova maritima exactione, quae nomine regiae majestatis PoloniaeGa naar voetnoot4 hic exigi debebat, altum iam est silentium. Clementia suae Majestatis et singularis in civitatem hanc benevolentia multaeque, quae huc pertinent rationes, spem nobis faciunt negotium hoc brevi et feliciter compositum iri. Nec adhuc res eo devenit, ut vel clitellae nobis subeundae, aut externa auxilia accersenda sint. Nam illas libera, in qua vivimus, republica nec ferre nec imponere consuevit. Quam vero periculosa sint exterorum auxilia, tot specie amicitiae captae urbes, tot eversae luculenter docent; ut merito hic valere possit, aliorum me vestigia terrent. Exitum ergo huius negotii nec nimium fidentes nec diffidentes exspectabimus. Ante aliquot dies tres naves bellicae regis Daniae huc appulerunt et miliare a portu nostro in statione sunt. Ex aula nostra nihil habemus novi, nisi quod referendarius Lithvaniae, dominus GasiewskyGa naar voetnoot5, post pascha legatus in Galliam abibit liberationem principis CasimiriGa naar voetnoot6 sollicitaturus. | |
Excellentiam vestram divinae tutelae meque pristino ipsius favori quam diligentissime commendo. Excellentiae vestrae obsequentissimus
| |
Dab. Dantisci, 31 Martii A.o 1639. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 30 April. |