Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4252. 1639 augustus 13. Aan G. MüllerGa naar voetnoot1.Nobilissime et amplissime domine, Priusquam literas Nobilitatis vestrae tum ad me tum ad conjugem meam datas 22 IuliiGa naar voetnoot2 accepi, jam Nobilitati vestrae scripseram ob mortem admirandi principis ducis VinariensisGa naar voetnoot3 videre me iter Nobilitatis vestrae incertum fore. Credo enim rebus in tantum mutatis nova deliberatione opus, an mitti, quis debeat et quibuscum mandatis. Regimen nunc in manu est quatuor virum, ErlachiiGa naar voetnoot4, OhmiiGa naar voetnoot5, RosaeGa naar voetnoot6, Ottonis NassaviiGa naar voetnoot7. Ex ea pecunia, quae ducis fuerat, aliquantillum in milites erogatum est. RexGa naar voetnoot8 et majores pecunias misit et ipse ad loca propinqua proficiscitur omnia acturus, ut e suo maxime arbitratu res ibi administrenturGa naar voetnoot9. AtGa naar voetnoot10 elector PalatinusGa naar voetnoot11 in Angliam profectus est, ut et auctoritate et pecuniis inde suffultus tanquam foederis Germanici principum princeps in exercitum vacantem accipiat imperium. Interim illud bene cecidit, quod ad Rosae adventum hostes ab Hohentwila abscessere, nisi forte altius hosti consilium est orbatos duce milites relinquere discordiis et offerre eis inducias ad Hassicum exemplum. Gratiam Nobilitati vestrae ingentem habeo, quod res meas satis incommode positas curae sibi esse volueritGa naar voetnoot12, atque etiamnum velit. Si exspectandus mihi sit Nobilitatis vestrae in has partes adventus, prolatabuntur mihi difficultates in diem valde incertum. Quare spero ventura e Suedia ad illustrissimum dominum SalviumGa naar voetnoot13 mandata, ut ex eo, quod apud ipsius ExcellentiamGa naar voetnoot14 restat, mea damna sarciantur. Alioqui laudanda mihi esset Gallorum benignitas, qui me fasce magis magisque me premente levatum volunt. Non potest non grave esse excellentissimis et illustrissimis dominisGa naar voetnoot15 regni rectoribus toties eadem de re interpellari et quidem ab homine tam potente quam est cardinalisGa naar voetnoot16. Si ob eas aliasve causas iisdem regni rectoribus placeat me aut transferre alio aut pro insumtis laboribus indemnitatem mihi praestare et libertatem reddere, nihil conquerar. | |
Caeterum cum cardinale nulla mihi privataGa naar voetnoot1 contentio est. Si excellentissimi domini regni rectores me circa cardinalem. Anglorum exemplum sequi aut non aequum aut minus utile censentGa naar voetnoot2, est ipsorum praescribere, meum parere. Mihi in hoc negotio nihil seritur, nihil metitur. Vera causa, cur hic faventibus oculis non adspiciar, haec est, quod vera nuntio, aut quae sunt aut quae perspici possunt. Quicunque post me idem facturus est, in easdem incurret offensas. Pro certo haberi debet Gallos ita Austriacam potentiam velle imminutam, ut tamen protestantium res in sua vicinia nolint increscere. Tum vero qui res belli regit NoyeriusGa naar voetnoot3 Romae est supra omnes Gallos addictus. Domini BanneriiGa naar voetnoot4 prosperis gaudeo. Sed concurrent in illum undique ex Germania, Hungaria, Austria hostiles copiaeGa naar voetnoot5. Nobilitas vestra ita me suis beneficiis devinctum tenet, ut nihil sit, quod non ipsius vicissim causa praestare et velim et debeamGa naar voetnoot6. TurcaGa naar voetnoot7 avidus imperio suo adjicere quicquid ipsi abest in Aegaeo mari, pacem cum PersaGa naar voetnoot8 quam cum Venetis malle creditur. Ea res Italiae formidabilis HispanumGa naar voetnoot9 flectere poterit ad desiderandam pacem inter christianos. Vale, vir nobilissimeGa naar voetnoot10. Nobilitatis vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 13 Augusti 1639. |
|