Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4230. 1639 juli 30. Aan G. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime atque illustrissime domine, Literas Sublimitatis tuae scriptas 28 MaiiGa naar voetnoot12 modo accepi.
| |
De itinere Italico cogitavi et consului locorum ac temporum gnaros. Video terra eo iri non posse, quod omnia insessa sint exercitibus. Navigatio a Massilia Genuam vulgo frequentatur nec quicquam habere periculi creditur. A religione quoque in Italia, Romae etiam, nihil metuendum silentii legem retinentibus ex multis amicis meis, qui inde redierunt, didici. Autumnus medius itineri optimus; quod ad eum restat temporis suasi, ut extra urbem hanc externorum concursu celebrem impendant non tam addiscendo quam excolendo poliendoque sermone Gallico, cujus usus per totum orbem christianum est maximus. Id autem nunc quam in reditu ex Italia fieri malim, quod duae linguae vicinae adeo, si sub idem tempus addiscantur, misceri ac proinde corrumpi solent. Illud ea fide, quam regno Suediae debeo, asseverare audeo eam esse in illustrissimo domino Barone animi, quod primum est, probitatem, eum ingenii vigorem, eam ad hauriendas res scitu dignas diligentiam, ut plane non dubitem, quin inter primos futurus sit eorum, quorum curis incumbere patria et possit et debeat. Ego quicquid ad eum ornandum contribuere possim, quam exiguum sit, sentio, sed quantumcunque est, id ipsi semper erit expositissimum. Magnae felicitati ducam, si id sibi plane persuasum habeat tua Sublimitas. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam totamque domum sospitet. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 30 Iulii 1639. |
|