Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4229. 1639 juli 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime atque illustrissime domine, Gravem luctum haec fert epistola e fortissimi ducis BernhardiGa naar voetnoot12 morte, quem prope unum principis dignum nomine habebat Germania. Neuburgi clarissimam factis vitam finiit, 18 Julii, cum ultra quatriduum non aegrotasset. Febris ardens ambiguas reliquit judicationes aut pestilentiae, quae illis locis non abest, | |
aut veneni, cujus suspicionem vix vitare possunt potentum exitus. Eam auget, quod penes caesarianos pridem rumor et spes fuit eum non diu victurum. Est autem nobis hoc tristior hic casus, quod ereptus est nobis in ipso tentamine rerum, quas pridem optabamus. Ponte enim e navibus ad Neuburgum perfecto parabat obsidioni eximere Hohentwilam, deinde ea per Germaniam aggredi, quae a BannerioGa naar voetnoot1 partem hostium distraherent, Bavaricum militem dissiparent et ecquid in Germania restaret animatum ad spem libertatis experirentur. Nunc non omnia tantum ista corruerunt, sed et horribilis nos metus subit cogitantes exercitum sine duce, urbes sine domino et ante oculos omnia illa in exiguo principatu, quae in magno imperio quondam apparuere, cum domitor Asiae Alexander sine certo haerede est mortuusGa naar voetnoot2. Nam et hic sine haerede decessisse dici potest, cujus haeredes apud hostes sunt, suspecti Suedis, quorum multi sunt in isto exercitu, suspecti Gallis et vicinis et pecuniae praebitoribus. Accedit dolor alius, quod mareschalli HorniiGa naar voetnoot3 videtur prorogari captivitas eo rebus humanis exempto, qui solus WaertiumGa naar voetnoot4 reposcere poterat. Anxium me habet et quale posthac sacramentum dicturi sint milites. Sed eam curam MochelioGa naar voetnoot5, qui tanto est propior, relinquo. Venio ad alia, vel in hoc, ut nonnihil ab hoc moerore requiescat animus. Salza quatuor muris lapideis totidemque turribus, extra vero perexiguis operibus munitum oppidum per dies plus quinquaginta resistere Gallicis armis, quae a regii sanguinis principeGa naar voetnoot6 gubernabantur, potuit. Capta est impetu die 19 Julii, cum per cuniculos quatuor satis felices patuisset aditus et interpellatus praefectusGa naar voetnoot7 deditionem oppidi, ideo quod in conspectu essent auxilia, ferociter recusasset. Itaque caedes irrupto oppido facta est: praefectus et octingenti, qui supererant, milites, in arcem, quae in media urbe est, refugi vitam precibus impetravere; captivi autem facti Tolosae et aliis Languedociae urbibus custodiuntur. Machinae in oppido capto repertae XXV, alimentorum, globorum, pulveris bellici bona copia. Hostilis prope Perpinianum exercitus novem millia peditum habet, equitum duo, satis magnum impedimentum, ne progredi princeps Condaeus possit. Classis regiae, quae in Oceano est, navis una reginaeGa naar voetnoot8 dicta nomine ad Portum Morbiani fracta est, alteri fractus malus. At CastilionaeusGa naar voetnoot9 Luciam jam alterum cepit. Videtur rexGa naar voetnoot10, qui in illis est locis, id agere, ut Sedanum, quod in tutela est Galliae, suae faciat potestatis duci BulionioGa naar voetnoot11 urbis principi parum fidens, quod ipsum uxorGa naar voetnoot12 Hispanicis partibus apertius quam ut ignorari queat favens regere credatur, praeterea ferens graviter | |
receptum ibi esse his, quibus praesentes Galliae res displicent, qualis comes SuessionensisGa naar voetnoot1 et Remensis archiepiscopusGa naar voetnoot2. Sed metuens id comes ex proximo agro duo ferme millia in urbem advocavit. Obiit in Italia marchio LeganesiusGa naar voetnoot3; cardinalis autem ValettaGa naar voetnoot4 post LongavillaniGa naar voetnoot5 adventum veniam orat videturque Romam secessurus. Princeps ThomasGa naar voetnoot6 cepit Cunaeum, Cevam, Savillanum, Fossanum, Mondevium. Galli post captum Bernesium cum XII peditum, VI equitum millibus, Astam Novam assident. ImperatorisGa naar voetnoot7 gaudium ob mortem ducis Bernhardi reprimetur domestico luctu. Post Philippi enim filii mortem, amisit et alterum Maximilianum. Bavaricae sub GlenioGa naar voetnoot8 copiae ad octo sunt millia, quatuor alia millia dicuntur ab illis exspectari, praeterea MeloGa naar voetnoot9 cum novo exercitu ex Neapolitanis, Siculis, Helvetiis, transire Alpes. Ea tempestas hoc periculosior, quod in navem gubernatore viduam incumbet. Helvetiorum legatiGa naar voetnoot10 comitatum Burgundiae eximere bello conantur. PontificisGa naar voetnoot11 vero extraordinarius nuntiusGa naar voetnoot12 pacis conditiones regi proponit irrito, ut reor, labore et hic et illi. Helvetii et Rhaeti suis factionibus involuti manent videnturque eorum praevaliturae partes, quibus belli fortuna aspiraverit. Dolet regi et cardinaliGa naar voetnoot13, quod princeps ArausionensisGa naar voetnoot14 in extrema Flandriae ora tam diu desidet otiosus satisque habet incerto metu hostem distinguere. Tum vero et Hessi suas res agunt, corrumpunt publicas. Vereor, ne brevi in unum Bannerium tota vis belli se conglobet. Sed Deus, qui improviso nos vulnere percussit, idem et improvisa adferre poterit remedia, cujus paternae tutelae, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam commendo. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Julii 1639. Exercitus ducis Vinariensis et GuebrianiGa naar voetnoot15 habere creditur sex equitum, quinque peditum millia. Hohentwilam qui circumsident hostes putantur esse V millia. Rex apud Virodunos est, ire Metim creditur, ut in ea urbe reliquias tollat factionis. Castilionaei exercitus XV millium esse dicitur; plures ad eum mittuntur cohortes. Hesdinum munitur magis. At Mileraei per morbum discessuri vices | |
interim implere dux IncolismensisGa naar voetnoot1 recusat. In Condaei principis exercitu deest pecunia. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot2 cum classe Baronam aant. iturus est. Prandium reginaGa naar voetnoot3 nuntioGa naar voetnoot4 dedit, quod stetit VI millibus florenorum. In Normannia leves quidam sunt ob tributa motus, nihil levamenti in publicum, coeptantibus autem perniciem allaturiGa naar voetnoot5. Archiepiscopus Remensis gratias regis quaerit et videtur sua consilia e comite Suessionensi segregaturus. Dux CarolusGa naar voetnoot6 capto Avausio in comitatum pergit. Publicani Lugduni hanc in urbem venientes in itinere plurima pericula adiere. Mitto indicem fasciarum, quibus delphinumGa naar voetnoot7 donat pontifex. Putatur rex daturus imperium in milites Vinarienses comiti NassavioGa naar voetnoot8, qui ibi est, de urbe autem Brisaco acturus cum ErlachioGa naar voetnoot9. Eorum locorum, quae in comitatu Burgundiae ceperat dux Vinariensis, Pontarlerium quidem et Hippolyti oppidum incensa sunt; Iouxiam, Nazaretum, Francimontium bonis praesidiis tenentur. PiccolominiusGa naar voetnoot10 cum exercitu peditum octies mille, quater mille equitum inter Duacum est et Bouchainium. Rex in Lotharingiam aut Metim it. Fert fama Gallos potitos Villa Franca Sabaudiae et sexcentos ejus gentis in Nicaeam introductos. De repetendo etiam Fontarabiae obsidio sermones sunt. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|