Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4133. 1639 mei 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque illustrissime domine, Non fuit quam credebatur leve damnum, quod nuper GassionesGa naar voetnoot8, cum pabularentur incautius, accepere quingentis suorum amissis, inter eos non paucis qui ordines ducerent. MileraeusGa naar voetnoot9 cum suo exercitu obsidium incepit Hesdini, bene muniti oppidi, partim propugnaculis sex partim palustri solo, quae cuncta operibus lunatis, deinde fossa profunda et aquis plena, tum vallo exteriore. Praesidium non ita grande est ad centurias militum novem, quibus accessere agrestes ferme sexcenti. Pars praesidii paulo ante obsidium missa fuerat ad urbem S. Audomari, quod eam Galli obsessuri crederentur de industria vulgato eo rumore. Die hujus mensis 22 duabus e regionibus, quarum altera vetus Hesdinum, altera Monstrolium respicit, | |
cavatis et obliquis ad oppidum viis accedi coeptum est. XXIII machinae dispositae ad verberandum oppidum, quod contra se tuetur machinis quinquaginta. RexGa naar voetnoot1 Chantiliacum abiit inde iturus Compendium ad lustrandum, qui eo coit, CastilionaeiGa naar voetnoot2 exercitum. Reliquit ad S. Germani reginamGa naar voetnoot3 et delphinumGa naar voetnoot4 calore nimio laborantem, ita ut missus sit tam parvulo sanguis. PontifexGa naar voetnoot5 ad delphinum fascias cunales benedictas misit per nuntium ScotiumGa naar voetnoot6, qui Bologneto in munus nuntii hic ordinarii succedet. De adventu alterius nuntii pacis causa, haeret adhuc negotium. Dux BernhardusGa naar voetnoot7 Brissaci est; miles autem ejus in comitatu adhuc Burgundiae versatur cepitque ibi impetu S. Claudii oppidum. Princeps CondaeusGa naar voetnoot8 ne in ducatum Burgundiae rediret, retentus in Aquitania fuit Hispanorum in Galliam molitionibus. Dux ValettaGa naar voetnoot9, cum ad edita non compareret, damnatus absens fuit, ut caput ei abscindatur, bona in fiscum redacta. In Italia HispanusGa naar voetnoot10 quae vult agit et Casale omni ex parte circumvenit. Cepit Conum. Nunc Trinum, bonam urbem, obsidet. Galli lente admodum Alpes transeunt. Scribitur ex Oriente, sultanum TurcicumGa naar voetnoot11 e magno periculo servatum, ideo quod festo die, cum iturus religionis causa in mosqueam crederetur, imbre impeditus non ivit, quo ipso tempore magna vi dissiliit factus a Persa quodamGa naar voetnoot12 subter mosqueam cuniculus refertus bellico pulvere. Servi CXXX capta, in qua servabantur, navi longa, qui obnitebantur occisis, fugam per Hellespontum et libertatem sibi peperere. Batavos magna maris impendia ita onerant, ut terra vix magni aliquid aggressuri videantur, quanquam rege multum excitante ipsos et Arausionensem principemGa naar voetnoot13. In Brasilia res eorum laborant. Pervenere enim ad oppidum Salvatoris sive Sinum omnium Sanctorum hostium naves XL cum multo bellico paratu. Comes, qui ibi est, MauritiusGa naar voetnoot14 reditum in patriam sibi concedi obnixe petit. | |
Deo, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam commendo. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 18/28 Maii 1639.
Princeps Condaeus Agenni a seditione populari ingens periculum adiit. Nuntius alter, qui hic exspectatur, Avenione est. FeuqueriusGa naar voetnoot1 in eo est, ut Mosam transeat. SavelliusGa naar voetnoot2 in Italiam it monasticam acturus vitam. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|