Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4347. 1639 oktober 22. Aan I. JaskyGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Iam aliunde intellexeram decreta illa tam varia nata in conventibus Polonorum ad generalem praeviis, quorum meminit epistola Nobilitatis vestrae data XV SeptembrisGa naar voetnoot2. Ego quanquam consulta quaedam pro vobis esse video, plus tamen metuo quam spero. Verum dulce mihi erit in malis auguriis falliGa naar voetnoot3. Qui auctores consciique irruptionis in Livoniam fuerint, non ignorant regni Suedici rectoresGa naar voetnoot4. Elector BrandenburgicusGa naar voetnoot5 hostem in nos professus non mirum si molitur hostilia. At Prussia illis conatibus immisceri, ni fallor, non debuit. Conventus autem Poloniae generalis, in quo et haec et alia tractabuntur, aliquantum tardari potest, diu differri, ni fallor, non poterit. Spero enim non tam late diffundi pestilentem auram, ut omnia loca suspecta facere possit. Res D. BanneriiGa naar voetnoot6 sane non prosperae sunt tantum, sed et magnificae. Regni Suedici rectores tamen non ita inflantur illis successibus, ut non possint pati bonam pacem; bona autem esse non potestGa naar voetnoot7, nisi quae communis sit nobis sociisque nostris et orbem christianum non tantum praesentibus malis liberet, sed et in futurum in statu collocet tranquilliore. Salzam a Gallis captam obsidet Hispanus. Galli rem ad praelium volunt perducere: de ea quid futurum sit aut etiam jamGa naar voetnoot8 factum sit, nuntios exspectamus. Caetera frigent, nisi quod de mari gravis orta est controversia inter Anglos et Batavos obGa naar voetnoot9 Hispanicam classem praevalidam, quae a Batavis impetita se sub oram Angliae recepit in sinum quendam, quem terrae esse accessionem ajunt Angli ideoque pati nolunt bellum eousque procedere Batavis contra negantibus se parcere posse tam vicino hosti sine summo rei suae periculo. Vellent Batavi Gallos habere socios et Martis hujus et, si qua erit, offensae. Galli in neutrum properant. Deus haec omnia ad qualem dixi pacem dirigat non nostro tantum et vestro, sed et orbis christiani bono. Tuae Nobilitatis studiosissimus
| |
Lutetiae, XXII Octobris MDCXXXIX. | |
Adres: A monsieur monsieur Jasky gentilhomme à Dantzig. |
|