Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4293. 1639 september 15. Van I. JaskyGa naar voetnoot4.Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime, Decreta quorundam comitiorum particularium - quae comitia generalia | |
regni antecedere solent - negotio nostro teloneareo satis favorabilia, quorundam plane exitiosa sunt. Decretum nempe in quibusdam, ut rationes recepti hactenus telonei Pillaviensis examinentur, et videndum, an ex eo quid in commodum reipublicae versum sit, exauctorandos SpiringiosGa naar voetnoot1 et alios probatae fidei in rempublicam teloneis praeficiendos. Nonnullorum vero conventuum conclusiones eo spectant admonendos esse Gedanenses voluntati regiae Maiestatis se componere, privilegia ipsorum discutienda et de iis - ut videbitur - statuendum. Quod scrupulosioribus nimis rigidum videtur. Irruptionem Livoniensem plerique conventus summopere improbarunt et totam culpam in electorem BrandenburgicumGa naar voetnoot2 conferunt - quanquam multi sunt qui ipsum innocentem asserunt - voluntque ut huius facti rationem in comitiis reddat. Illa in 5tam Octobris indicta sunt, sed propter grassantem pestem forte non habebuntur. Res Suecorum feliciter tam duce BannerioGa naar voetnoot3 quam Lilie HoeckGa naar voetnoot4 succedunt. Berolinum ceperunt, Spandaviam obsident, Custrinum cinxerunt. Cum CurtioGa naar voetnoot5 abiit quidem spes pacis, sed rediit cum nuntio quodam, qui a Bannerio in Sueciam mittitur et nuper hac transiit. Constans quippe fama est caesaremGa naar voetnoot6 conditiones non vulgares Bannerio ineundae pacis ergo obtulisse et reassumendos tractatus pacis desiderare. Quos Deus omnipotens Dominus pacis benedicere et Excellentiam vestram in multos annos sanam salvam totius orbis bono conservare clementer dignetur. Excellentiae vestrae obsequentissimus
| |
Dantisci, 15 Septembris A.o 1639. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Oct. |
|